Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Et adiecit: neque peccatores in consilio iustorum. in hoc psalmo tria genera hominum significat: impiorum et [*](1 Ps. 1, 3 2 cf. Ps. 118, 97 5 Gen. 89, 3 7 Ps. 1, 4 11 Ps. 1, 4 17 Ps. 1, 5 24 cf. I Ioh. 1, 10 25 Ps. 1, 5 ) [*]( X fecerit N 2 lege FB 8 actibua om. CNX 8 futurum om. X 9 futuro GA 10 inter ritum (corr.) N 11 proiecit C, G (corr.) 12 eodem-terrae om. (add. mg.) M interire] interre (corr. m2 in terra) N 13 proiecit C 14 aerem N terra FB terram OA dispersit P 15 impiis C, N (corr.), X 16 potest (corr. m2 possunt) N interhibunt JV 17 resurgent P 19 dei om. P 20 legem dei C 21 ut] q (eras.) ut C et (corr.) N 23 uideat C, (corr. m2) N 24 iudicauerunt C 26 trium AB- )

277
peccatorum et iustorum, quo ordine coeptus est error. sed impii ab his alieni sunt, quia sub dei decreto, sicut dixi, uiuere noluerunt; peccatores autem sub dei lege agentes ante tribunal Christi sistendi sunt segregati a iustis, ut acceptae legis praestent rationem, emendandi in quibus operam non dederunt, ut plus haberent laudis quam uituperationis; iusti uero ualde propensiores in exercitio implendae legis inuenti remunerandi sunt.