Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Ambrosiaster
Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908
Propter quod datum sibi a deo Abraham filium eodem iubente occidere illum non ambigit nec tempus differt nec admiratur ad dei uoluntatem, ut filium, quem magnopere beneficii et admirationis dederat gratia, hunc iuberet occidi certus dei uoluntatem non debere ab homine retractari neque iussionem et factum dei sine prouidentia esse. quod ut omni deuotione festinanter impleret, matri eius coniugi suae non indicat non ignarus fragiliores esse circa filios feminas et posse huic deuotioni lacrimarum miseratione inpedimentum adferre; nec non et ipsum puerum latet usque ad horam necis, ut iussioni dei toto mentis obsequio oboediret non parricidium hoc deputans, sed holocaustum, quod iusto iudice auctore fiebat.
Quae igitur his maiora posset gerere Melchisedech, quibus praecederet Abraham, quem, sicut uidemus, in nullo constat inoboedientem fuisse? Moyses etenim, cui legitur facie ad faciem dominus esse locutus, missus ad gentem et fratres suos ire nolebat. Ionas adaeque profeta praeceptum sibi ut Nineuitis praedicaret inrupit, ut ad alium locum pergeret, quo missus non fuerat. Iob plane egregius in omnibus tamen motus amissione filiorum uestimenta scidit sua et totondit comam capitis sui: Abraham autem nec contristatus legitur de morte carissimi filii et quem iussus fuerat ipse occidere, nec alicubi deo sibi iubente legitur trepidasse._ [*](1 cf. Luc. 18, 27 etc. 6 cf. Gen. 22, 10 11 cf. Gen. 22, 8 16 cf. Gen. 22,. 7 19 cf. Ex. 33, 11 20 cf. Ex. 3, 10. 11 21 cf. I Iori. 1, 2. 8 24 cf. Hiob 1, 20 j ) [*]( 1. confirmet-qui in ras, C 9 iussione M 10 sene (corr.) M denotioni X 11 festinantur C 12 fragilioris N 14 ip.sum (i s. I.) M iussione CNX 15 non] nam FB 17 hiis P 18 praecedent GA 19 oboedientem X 20 esset X 21 adaeque] atque P adae qui C ad ea quae. X profata CX 22 locum alium (corr.) N 23 tamen] tunc C 24 tondit P totundit NX capiti MC 26 sibi deo GA )
Igitur per haec apparet Melchisedech ultra hominem esse, quia non erat unde melior esset quam Abraham, nisi sola praecedat illum natura. natura enim inpassibilis beatitudinem per substantiam habet, humana autem natiuitas beatitudinem adquiritper gesta. quia enim perfectionem deitatis non habet, per exercitium et conluctationem proficit ut melior fiat, cum plus. uincit quam uincitur. si enim sic ageret- quod inpossibile est-, ut numquam peccaret, melior deo fieret — quod absit! —, quia natura quae potest peccare, sicut et non peccare, si semper uinceret, illi naturae praeponenda erat, quae ideo non peccat, quia inpassibilis est. non enim magnum uideretur non peccare, quia non potest, magnificum autem, si, cum posset peccare, non peccaret.
Hoc ergo interest inter substantiam dei et hominis, quia dei substantia beata semper est securitate inuincibilis aeternitatis suae; hominis autem substantia aliter beata fit, per laborem. et alia necesse est beatitudo sit inpassibilis, alia illius, qui tribulationibus conficitur, ut possit aliquando gaudere. beatitudo enim inpassibilis in eo est semper ut beata sit, passibilis autem post magna exercitia gaudet euasisse se mortem. contristatur ergo, ut possit gaudere, nec perpetuo securus passibilitate naturae; inpassibilis autem semper beatus est, quia neque nouit tristitiam neque suspicatur posse se contristari. nam et natura hominum, quamuis per laborem beatitudinem consequatur, non erit tamen intacta neque deerunt ei cicatrices. qui enim fieri potest ut saepe congressa et aliquotiens uicta non sit uulnerata? inpassibilis autem semper intacta inlaesa inuiolabilis manet.
Igitur non minimus diceretur Abraham ad Melchisedech, nisi potior esset natura Melchisedech quam Abraham. nam [*](28 cf. Hebr. 7, 7 ) [*]( 2 quia] qui GA unde Mbia 3 inpossibilis C beatitudine CNX 4 perquirit (corr.) M 5 quia] qua X excitium C eiitium NX 6 profecit NFB 8 quia] qua X 9 peccare sicut-erit si abit (p. 271,10) om. MCNX 15 substantia aliter Morelius substantialiter P 19 exercitia scripsi exitia P edd. euasisse se] euaaia se ae P euasisse edd. 23 consequitur edd. 24 intanta P deerint P qui scripsi quin P quomodo edd. )