Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Ambrosiaster
Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908
Ille uero qui in natura habet benedictionem substantialiter, quem dicit summi dei sacerdotem, per uoluntatem dat benedictionem. uerba enim benedictionis et natura eius cum uoluntate concordant. nec errat, ut ibi uelit ubi non debet, neque nolit ubi debet, sed cui dederit uerba, dedit effectum. nostri autem sacerdotes super multos cottidie nomen domini et uerba benedictionis inponunt, sed in paucis effectus est, est iterum quando meliores se benedicunt. quamuis enim quia sanctus sit, curuat tamen caput ad benedictionem sumendam, quia non proprium sacerdotis est, sed dei inuentum. Heli enim sacerdos Annam benedixit et prosecutus effectus est non utique merito sacerdotis, sed ipsius Annae, cuius mundum cor inspexit deus.