Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Ambrosiaster
Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908
Quoniam autem omni modo unius dei auctoritas conseruanda est, idcirco secunda et tertia persona subiciuntur paterno nomini. Christus autem uicarius patris est et antestes ac per hoc dicitur et sacerdos. similiter et spiritus sanctus missus quasi antestes sacerdos appellatus est excelsi dei, non summus, sicut nostri in oblatione praesumunt, quia, quamuis unius sint substantiae Christus et sanctus spiritus, unius cuiusque tamen ordo seruandus est. sacerdotes igitur uel legati ideo dicuntur, quia illum in se ostendunt cuius legati sunt; sunt enim eius imago. ac per hoc Christus et sanctus spiritus naturaliter habentes dei imaginem sacerdotes eius dicuntur. in ipsis uidetur deus, sicut dicit dominus: qui me uidit, uidit et patrem; et si in gestis domini uisus est deus, gesta autem spiritus sancti sunt opera signante domino, quia ego in spiritu dei eicio daemonia, et in spiritu sancto uisus est deus.
Cum profeta Dauid per speciem carnalium spiritalem rationem significaret, diuersi generis ac meriti psalmos ad dei laudem et sacramentum alacri mente pronuntians primum psalmum nullo uelamine texit neque alicui adsignauit, sed generalem instituit, ut horum sit, qui a malis segregati bonorum se societate munierint. nec debuit enim principium et maxime huius gratiae in [*]( 11 tf. Canon Missae 17 Ioh. 14, 9 19 Matth. 12, 28 etc. ) [*](def. DiCNX) [*]( 1 ideo enim] iam edd. 7 aecanda om. edd. sabicitar edd. 9 mis- 80s om. edd. 10 summus] sumimus P 11 sint] sit edd. 12 spiritus sarctus edd. 13 obseruandus edd. 14 etenim edd. 15 spiritus sanctas edd. 17 uidit pr. tcripsi aiderit P uidet Idd. uidet edd. 18 domini] dei edd. deas] dominus edd. 19 significante edd. 26 qui a] quia P\' )
Prima ergo impietatis causa haec est, qua rebelles in deum maligna conspiratione esse coeperunt, qua imitatione [*]( 8 Ps. 1, 1 19 Eph. 6, 12 22 II Thesa. 2, 4 ) [*](MCNX) [*]( 4 non om. P 9 uocatur] euagatur coni. Turner coli. p. 271, 5 euocatnr coni. Engelbrecht coll. p. 269, 27 11 consilium ex consilio P 13 satellibus P 15 deiectis P 16 adquiriret P 25 iactura Engelprecht factura P capient (corr.) P 27 inlectus acripsi intellectus P 30 ceperunt P )
Habet adhuc et alias partes impietas, quia et in periculo despicere rogantem cum prodesse possit impietas est et in re aspera et maligna, ut impleri possit, consilium dare tam t huius rei nec ad praesens euasit, et talia quae in hunc sensum poterant reperiri. non inmerito ergo beatus uir est qui non abiit in consilium impiorum. magna enim pernicies est homini et incurabile uulnus post cognitionem dei his erroribus sociari. deterius enim tractetur necesse est qui post uerum conuertitur ad falsum et beatus uir est qui ueri cognitione percepta impiorum fugit consilia, quia caput erroris impietas est.