Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Dicunt ergo non ad generositatem pertinere Melchisedech, sed ad humilitatem generis eiusdem, quia sine patre et matre legitur fuisse. hoc enim ideo aiunt sic scriptum esse, ut ostenderetur ex alienigenis fuisse, non ex tribu qua ortus est Abraham, quia genus eius non inuenitur in lege. \'unde et adiecit,\' [*](13 Hebr. 7, 8 15 Hebr. 7, 8 )[*](def.MCNX) [*](1 contenrpneret (eorr.) P 15 neque] nec edd. 18 uersuta ingenii edd. ingenii uersuta P 22 inclinare] indiuinare P - 26 pacis] patrie P )

265
inquiunt, (et sine genealogia, ut intellegeretur penitus origo eius in lege descripta non esse, ut ex parentibus qualibuscumque per se ipsum uir bonus factus credatur\'. porro autem tam incauta est scriptura, ut omnia per ordinem digesta causae necessaria ponat! primum enim dicit: sine patre, sine matre. uideamus si ceterorum matres significantur in lege; quae fuerit uxor Nachor, auia Abrahae, mater Thare non legitur neque. quae fuerit mater Abrahae, ut de ceteris taceam. numquid hi sine matribus fuisse dicendi sunt? si dixisset: \'sine patre\', nonne fuerint t color? quia omnium, qui fuerunt, patres habentur in lege, addit: et sine genealogia. si ideo haec dixit, ut ostenderet generationem eius in lege non esse, suffecerat dixisse: \'sine patre\', quia cuius patrem nemo nouit, multo magis auum.

Ad manifestationem dicit: neque initium dierum neque finem uitae habens: dic, quisquis es uiolentus, quo modo istud interpretaris? quid est initium dierum non: habere neque finem uitae? suffecerat certe dixisse generationem eius in lege scriptam non esse, ac per hoc origo eius ex allophylis esset credenda. potest dici \'translatum* hunc sicut Enoch ideo non mortuum esse. esto. quid est initium dierum uitae non habere? forte dicas, quia dies natalis eius scriptus non est. cuius enim scriptus est in lege? et haec ratio est, ut, cuius natalis dies scriptus non est, initium dierum uitae negetur habere? potuit ergo et de ceteris eadem dici. et si ut homo translatus fuisset, non tamen sine uitae erat fine, quia, quidquid sub spe mortis est, finem habet._,.

Desine, quisquis es contentioni studens. expedit enim [*]( 1. 5. 11. 14 Hebr. 7, 8 19 cf. Gen. 5, 24 )[*](rcvz ) [*](3 tam incaota (per ironiam dictum) P iam tanta edd. tam canta coni. Turner 4 neccesaria P 6 matre P 7 ueque om. edd. 9 nonne fuerint] sine fuerat edd. 12 aufficerat P 13 cuius Engelbrecht eius P illius edd. multo magis auum ad manifestationem (nemo) dicit 16. Neque etc. coni. Engelbrecht auum] iterum edd. 14 dicit P bis 19 esset Engelbrecht est P 24 eadem] idem edd. 25 quidquid] quid P 27 es contentioni studens] contcntioni studes edà. )

266
ueris uinci quam uincere uera per falsa. perdere est enim, non uincere, quia, si in homine perdere uideretur ueritas, apud deum tamen uincit, quia ratio eius inuincibilis est. itaque animus a lege uinci debet, ut hoc sentiat quod a lege significatur, non ut ipse legi sensum det suo arbitrio, ut legem se uiolenter legi exhibeat. et audi Zorobabel, qui: super omnia, ait, uincit ueritas.

Iam Melchisedech futurum mysterium incarnationis et passionis domini ostendit, dum Abrahae primum quasi patri fidelium tradidit eucharistiam et corporis et sanguinis domini. ut praefiguraretur in patre, quae in filiis futura erat ueritas. qui si homo putatur sacerdos eo more, quo fuit Aaron aut nunc sunt, ostendatur aut legatur locus habitationis eius aut si fuit templum aliquod aut synagoga, in qua congregabat populum et offerebat eorum sacrificia, uel qui populus conueniebat ad illum. si enim sacerdos in terris erat, sine dubio habuit populum. et ante Abraham utique uel tempore eius erat populus, qui seruiret deo. et quo modo Abraham quasi caput factus est . fidei, ut ex eo populus haberet notitiam dei? similiter enim. si Melchisedech erat, qui doceret unius dei timorem in terris, frustra electus est Abraham, ut ex ipso plebs dei nuncuparetur. potuerat enim inter eos esse, qui conueniebant ad Melchisedech.

Et ubi est illud quod legitur in cantico Deuteronomii, quia cum diuideret, inquit, altissimus gentes, quem ad modum dispersit filios Adae, statuit fines gentium secundum numerum angelorum dei et facta est pars domini populus eius Iacob ? igitur si in mundo plebs non erat dei exceptis filiis Abrahae, qua ratione alia plebs putatur fuisse, quae ex doctrina descenderat Melchisedech negante profeta? quando enim nominat omnes gentes, quae in muudo sunt, et non dicit populum [*](6 I Esdr. 3, 12 12 cf. Hebr. 7, 28 23 Deut. 32, 8. 9 )[*](def. DiCNX) [*](6 qui] quia edd. 9 dum] dens P 12 add. et post putatnr edd. 19 si om. P 20 dei] diei P 21 ipso] eo edd. 22 potuerant edd. 23 ubi om. P deuteronomiam (corr.) P 25 diaperait] separauit edd. 27 dei] deo P )

267
dei esse nisi filios Abrahae, quid superest nisi ut exceptis his negetur ceteros dei habuisse notitiam, quia notus in Iudaea deus? Melchisedech autem \'sacerdos dei summi\' ad benedicendum Abraham apparuit ad praesagium futurorum sanctorum, quia benedictio danda erat in futurum plebi dei per antestitem fere dei, quem dicimus sacerdotem. hic ergo Melchisedech praecursor apparuit sacramenti futuri filii dei, quia praecedit ad obsequium, qui ordine sequens est. non ergo admiranda sint quae diximus de Melchisedech, quando. scriptura ad confusionem obstrepentium plus addat et dicat. post omnia enim laude digna, ut confundat maliuolos: similatus autem, inquit, filio dei manet sacerdos in perpetuum.

Iam uide de quo male sentire contendis et, si hunc non uereris, uel Christum metue, cui similis scripturae auctoritate refertur. per ordinem enim paulatim ad naturale eius meritum uenit, ut, si quos dicta superiora mouercnt, quibus rex iustitiae et pacis significatus est, et quia in carne uisus neque patrem neque matrem habuit, hoc est ingenitus apparuit neque ortum neque occasum habens ex his, quae ultima subiecit, superiora credibilia demonstraret. quis enim audeat dicere nisi uesanus haec omnia, quae sublimia dicta sunt, incongrua esse illi, qui dei filio similis designatus est manens sacerdos in perpetuum? similis autem dei filio non potest esse, nisi sit eiusdem naturae. et quid incredibile uidetur, si Melchisedech ut homo apparuit, cum intellegatur tertia esse persona? si enim Christus, qui secunda personaest, frequenter uisus est in habitu hominis, quid ambigitur de iis quae dicta sunt? legimus etenim in psalmo, quia tu es, inquit. sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech. hoc nemo nostrum dubitat ad Christi pertinere personam, quia eodem genere sacerdos est Christus in aeternum, quo et [*]( 2 Ps. 75, 1 3 cf. Hebr. 7, 1 11 Hebr. 7, 3 16 cf. Hebr. 7, 2 17 cf. Hebr. 7, 3 22 cf. Hebr. 7, 3 27 Ps. 109, 4 ) [*](HCXX) [*]( 5 blebi P sntistem P 6 fere edd. forem (corr. fore) P fori coni. Engelbrecht 7 sacrati edd. 8 est om. edd. sunt edd. 11 similatas autem inquit] ait similatas autem edd. 19 his] iis edd. )

268
Melchisedech, sed summus sacerdos Christus est, Melchisedech secundus. nam si homo est Melchisedech, quo modo conuenit ut secundum ordinem eius Christus sacerdos sit in aeternum? ideo enim ambo similes esse leguntur et unius esse dispensationis, quia unius sunt et naturae.

Quoniam autem omni modo unius dei auctoritas conseruanda est, idcirco secunda et tertia persona subiciuntur paterno nomini. Christus autem uicarius patris est et antestes ac per hoc dicitur et sacerdos. similiter et spiritus sanctus missus quasi antestes sacerdos appellatus est excelsi dei, non summus, sicut nostri in oblatione praesumunt, quia, quamuis unius sint substantiae Christus et sanctus spiritus, unius cuiusque tamen ordo seruandus est. sacerdotes igitur uel legati ideo dicuntur, quia illum in se ostendunt cuius legati sunt; sunt enim eius imago. ac per hoc Christus et sanctus spiritus naturaliter habentes dei imaginem sacerdotes eius dicuntur. in ipsis uidetur deus, sicut dicit dominus: qui me uidit, uidit et patrem; et si in gestis domini uisus est deus, gesta autem spiritus sancti sunt opera signante domino, quia ego in spiritu dei eicio daemonia, et in spiritu sancto uisus est deus.