Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Ambrosiaster
Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908
Legimus in libro Geneseos de Melchisedech, simili modo et in epistula data ad Hebreos, quia obuiauit, inquit, Melchisedech sacerdos dei summi Abrahae reuertenti a caede regum et protulit panes et uinum et obtulit ei et benedixit eum dicens: benedictus es, Abraham, deo excelso, qui fecit caelum et terram, qui tradidit inimicos tuos sub manus tuas, et, ut significaret, quid intellegendus esset idem Melchisedech, adiecit: sine dubio enim, ait, quod minimum est, a meliore benedicitur. quod quidem non utique ad traditionem rettulit officii ecclesiastici. quis enim ambigeret regulam traditionis dominicae, qua benedicuntur subiecti domino, meliorem esse his qui benedicuntur ab ea? domini enim mysterium in his uerbis, quae ipsum complectuntur ac memorant, operatur. personae autem eius proprium meritum et potentiam uoluit demonstrare.
Quis ergo hic et quantus est, ad cuius conparationem minimus dicitur Abraham, quem constat in omnibus fidelibus signum habere testimonii nobilitatis ac fidei! igitur hic Melchisedech non utique sic benedixisse intellegitur Abraham, sicut faciunt homines sacerdotes, ut ex delegatione daret benedictionem uerbis solemnibus, sed quasi proprium, quam non per uerba, sed per naturam accepit substantialiter, ut sit ei propria. [*]( -3 Hebr. 7, 1 5 Gen. 14, 18 6 GeD. 14, 19. 20 9 Hebr. 7, 7 ; 18 cf. Gen. 17, 11 21 cf. Hebr. 7, 8. 28 ) [*](, 1 de melchisedech add. CNX 4 babrae M . a caede regum] accaede (pr. c s. l.) regum M accedere (corr. rnH accede regum) C 5 et quart. om. P 6 eat CNFB - a ante deo add; Mmg. CNX 8 sub] in N 10 quid (pr.) G, (corr.) A benedicetur P (corr.), X (A corr.) 11 retulit P, C (corr.), NX rettullit M offici C 12 dominici C ilubiecti] subiecti enim OA 14 est mysterium (mist.-) G, A (corr. fn2 mg. est ministerium), 15 autem] ho M (uide Traube, Neues Archiv, XXVI 233 -вeqq.) 19 habere (e alt. in ras.) C haberet N nubUitatis N -21 omqes C delicatione P dilegatione C,SX <22 sonempnibus M solem.nibus N propriam P 23 accipit C . sic iccnт.) M - - ) [*]( L. Pi.-Ang. Qaaest. test. ) [*]( 17 )
Ille uero qui in natura habet benedictionem substantialiter, quem dicit summi dei sacerdotem, per uoluntatem dat benedictionem. uerba enim benedictionis et natura eius cum uoluntate concordant. nec errat, ut ibi uelit ubi non debet, neque nolit ubi debet, sed cui dederit uerba, dedit effectum. nostri autem sacerdotes super multos cottidie nomen domini et uerba benedictionis inponunt, sed in paucis effectus est, est iterum quando meliores se benedicunt. quamuis enim quia sanctus sit, curuat tamen caput ad benedictionem sumendam, quia non proprium sacerdotis est, sed dei inuentum. Heli enim sacerdos Annam benedixit et prosecutus effectus est non utique merito sacerdotis, sed ipsius Annae, cuius mundum cor inspexit deus.
Igitur Melchisedech non ideo melior Abrahae dicitur propter solum officium sacerdotii, sed et natura anteponitur illi, ut ultra homines intellegatur. nullo modo enim fieri potest ut qui tantum amico dei praeponitur et fideli usque adeo, ut amore eius nec filium suum carissimum dubitaret occidere, homo putetur. qua enim iustitia, quibus operibus plus posset mereri, quam meruit Abraham? nec enim erat plus quod faceret ad [*](7 cf. Hebr. 7, 1 15 cf. I Reg. 1, 17. 20. 19 cf. Hebr. 7, 7 22 cf. Iac. 2, 23 23 cf. Gen. 22, 10 ) [*](1 regalam M uerbi X 2 ordinatum N 3 benedicuntar (ar ercu.) M noluit (corr.) M sed et aliquando quos nolunt om. (add. mg.) M et] ad A 4 quia dator regulae] quidat corregul§ QA ipttM M daret P dare N 6 in om. OA nataram N 9 erat CNX nelet M nellet N 10 nolit nolet MGA nolait N nbi om. C non debet CNX dedit om. X affectum C 12 est pr.] et (corr.) M 13 qui AB 14 sanctos (corr.) C 16 perBecutusX utique quae N 17 sacerdotes N 20officiura solum propter sacerdotii P 22 amore] timore X 28 patetur homo (corr.) P 24 possit CNGA mejiti (corr. meriri) N 25 quam) qua C facere FB )
Apostolus hospitalitatem sectandam magnopere docet: hanc
Abraham sic et tam deuote excoluit, ut uideatur ab hoc didicisse apostolus hanc praedicandam. deinde prouectus annis sic multiplicari credidit semen suum, quod prudentibus mundi stultum uidetur, quem ad modum sunt stellae caeli, ut, antequam sententia daretur prudentibus saeculi, ab hoc damnati uideantur. postea enim dictum est: perdam prudentiam prudentium. iussu dei circumciditur — quod non utique sine dolore fit - et non aegre fert, ut posteris formam daret patientiae. ex Sarra illi uxore sua iam anicula filius promittitur et non dubitat, ut futuris ostenderet in tantum auctoritati dei cedendum, ut, etiam si quae inrationabilia uidentur praecipiat aut promittat, non ambigatur, quia magis persona eius respicienda est quam uerba, ut, quod in uerbis infirmum aut inpossibile uidetur, persona [*]( 3 Gen. 12, 1 4 cf. Gen. 12, 4 6 cf. Matth. 10, 37 10 cf. Rom. 12, 18 11 cf. Gen. 18, 3 seqq. 12 cf. Gen. 17, 1 seqq. 13 cf. I Cor. 1, 20 14 cf. Gen. 22, 17 16 Esai. 29, 14. I Cor. 1, 19 17 cf. Gen. 17, 24 18 cf. Gen. 17, 16 ) [*](2 quod C 3 dicente GA exii C 4 domum N 5 et om. P 7 cognitos (corr.) C 9 mandata.. N praedicaretur Cm2 10 apostulos M apoatolos FB docet] monet P 11 tam] tamen G, (corr.) A 12 apoatolos FB profectas X multiplicare N 16 post P -dameircumciditur om. X sapientiam P 18 egri N fert] flt CNX sarrę C 19 anicula (corr. annicule.) C annicala X 20 futurus P ostenderetur N auctoritate PN dei om. P crcdendum CNX 23 infirmum (infirm in ras ) C in persona (COtT.) P ) [*]( 178 )
Propter quod datum sibi a deo Abraham filium eodem iubente occidere illum non ambigit nec tempus differt nec admiratur ad dei uoluntatem, ut filium, quem magnopere beneficii et admirationis dederat gratia, hunc iuberet occidi certus dei uoluntatem non debere ab homine retractari neque iussionem et factum dei sine prouidentia esse. quod ut omni deuotione festinanter impleret, matri eius coniugi suae non indicat non ignarus fragiliores esse circa filios feminas et posse huic deuotioni lacrimarum miseratione inpedimentum adferre; nec non et ipsum puerum latet usque ad horam necis, ut iussioni dei toto mentis obsequio oboediret non parricidium hoc deputans, sed holocaustum, quod iusto iudice auctore fiebat.
Quae igitur his maiora posset gerere Melchisedech, quibus praecederet Abraham, quem, sicut uidemus, in nullo constat inoboedientem fuisse? Moyses etenim, cui legitur facie ad faciem dominus esse locutus, missus ad gentem et fratres suos ire nolebat. Ionas adaeque profeta praeceptum sibi ut Nineuitis praedicaret inrupit, ut ad alium locum pergeret, quo missus non fuerat. Iob plane egregius in omnibus tamen motus amissione filiorum uestimenta scidit sua et totondit comam capitis sui: Abraham autem nec contristatus legitur de morte carissimi filii et quem iussus fuerat ipse occidere, nec alicubi deo sibi iubente legitur trepidasse._ [*](1 cf. Luc. 18, 27 etc. 6 cf. Gen. 22, 10 11 cf. Gen. 22, 8 16 cf. Gen. 22,. 7 19 cf. Ex. 33, 11 20 cf. Ex. 3, 10. 11 21 cf. I Iori. 1, 2. 8 24 cf. Hiob 1, 20 j ) [*]( 1. confirmet-qui in ras, C 9 iussione M 10 sene (corr.) M denotioni X 11 festinantur C 12 fragilioris N 14 ip.sum (i s. I.) M iussione CNX 15 non] nam FB 17 hiis P 18 praecedent GA 19 oboedientem X 20 esset X 21 adaeque] atque P adae qui C ad ea quae. X profata CX 22 locum alium (corr.) N 23 tamen] tunc C 24 tondit P totundit NX capiti MC 26 sibi deo GA )
Igitur per haec apparet Melchisedech ultra hominem esse, quia non erat unde melior esset quam Abraham, nisi sola praecedat illum natura. natura enim inpassibilis beatitudinem per substantiam habet, humana autem natiuitas beatitudinem adquiritper gesta. quia enim perfectionem deitatis non habet, per exercitium et conluctationem proficit ut melior fiat, cum plus. uincit quam uincitur. si enim sic ageret- quod inpossibile est-, ut numquam peccaret, melior deo fieret — quod absit! —, quia natura quae potest peccare, sicut et non peccare, si semper uinceret, illi naturae praeponenda erat, quae ideo non peccat, quia inpassibilis est. non enim magnum uideretur non peccare, quia non potest, magnificum autem, si, cum posset peccare, non peccaret.