Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Legimus in libro Geneseos de Melchisedech, simili modo et in epistula data ad Hebreos, quia obuiauit, inquit, Melchisedech sacerdos dei summi Abrahae reuertenti a caede regum et protulit panes et uinum et obtulit ei et benedixit eum dicens: benedictus es, Abraham, deo excelso, qui fecit caelum et terram, qui tradidit inimicos tuos sub manus tuas, et, ut significaret, quid intellegendus esset idem Melchisedech, adiecit: sine dubio enim, ait, quod minimum est, a meliore benedicitur. quod quidem non utique ad traditionem rettulit officii ecclesiastici. quis enim ambigeret regulam traditionis dominicae, qua benedicuntur subiecti domino, meliorem esse his qui benedicuntur ab ea? domini enim mysterium in his uerbis, quae ipsum complectuntur ac memorant, operatur. personae autem eius proprium meritum et potentiam uoluit demonstrare.

Quis ergo hic et quantus est, ad cuius conparationem minimus dicitur Abraham, quem constat in omnibus fidelibus signum habere testimonii nobilitatis ac fidei! igitur hic Melchisedech non utique sic benedixisse intellegitur Abraham, sicut faciunt homines sacerdotes, ut ex delegatione daret benedictionem uerbis solemnibus, sed quasi proprium, quam non per uerba, sed per naturam accepit substantialiter, ut sit ei propria. [*]( -3 Hebr. 7, 1 5 Gen. 14, 18 6 GeD. 14, 19. 20 9 Hebr. 7, 7 ; 18 cf. Gen. 17, 11 21 cf. Hebr. 7, 8. 28 ) [*](, 1 de melchisedech add. CNX 4 babrae M . a caede regum] accaede (pr. c s. l.) regum M accedere (corr. rnH accede regum) C 5 et quart. om. P 6 eat CNFB - a ante deo add; Mmg. CNX 8 sub] in N 10 quid (pr.) G, (corr.) A benedicetur P (corr.), X (A corr.) 11 retulit P, C (corr.), NX rettullit M offici C 12 dominici C ilubiecti] subiecti enim OA 14 est mysterium (mist.-) G, A (corr. fn2 mg. est ministerium), 15 autem] ho M (uide Traube, Neues Archiv, XXVI 233 -вeqq.) 19 habere (e alt. in ras.) C haberet N nubUitatis N -21 omqes C delicatione P dilegatione C,SX <22 sonempnibus M solem.nibus N propriam P 23 accipit C . sic iccnт.) M - - ) [*]( L. Pi.-Ang. Qaaest. test. ) [*]( 17 )

258
sacerdotes autem, quos antestites dicimus, regulam habent uerbis solemnibus ordinatam et traditam sibi, quam superponentes hominibus benedicunt, non quos uolunt, sed et aliquando quos nolunt, quia dator regulae ipse scit cui dari debeat uel infundi sacratissima benedictio.

Ille uero qui in natura habet benedictionem substantialiter, quem dicit summi dei sacerdotem, per uoluntatem dat benedictionem. uerba enim benedictionis et natura eius cum uoluntate concordant. nec errat, ut ibi uelit ubi non debet, neque nolit ubi debet, sed cui dederit uerba, dedit effectum. nostri autem sacerdotes super multos cottidie nomen domini et uerba benedictionis inponunt, sed in paucis effectus est, est iterum quando meliores se benedicunt. quamuis enim quia sanctus sit, curuat tamen caput ad benedictionem sumendam, quia non proprium sacerdotis est, sed dei inuentum. Heli enim sacerdos Annam benedixit et prosecutus effectus est non utique merito sacerdotis, sed ipsius Annae, cuius mundum cor inspexit deus.

Igitur Melchisedech non ideo melior Abrahae dicitur propter solum officium sacerdotii, sed et natura anteponitur illi, ut ultra homines intellegatur. nullo modo enim fieri potest ut qui tantum amico dei praeponitur et fideli usque adeo, ut amore eius nec filium suum carissimum dubitaret occidere, homo putetur. qua enim iustitia, quibus operibus plus posset mereri, quam meruit Abraham? nec enim erat plus quod faceret ad [*](7 cf. Hebr. 7, 1 15 cf. I Reg. 1, 17. 20. 19 cf. Hebr. 7, 7 22 cf. Iac. 2, 23 23 cf. Gen. 22, 10 ) [*](1 regalam M uerbi X 2 ordinatum N 3 benedicuntar (ar ercu.) M noluit (corr.) M sed et aliquando quos nolunt om. (add. mg.) M et] ad A 4 quia dator regulae] quidat corregul§ QA ipttM M daret P dare N 6 in om. OA nataram N 9 erat CNX nelet M nellet N 10 nolit nolet MGA nolait N nbi om. C non debet CNX dedit om. X affectum C 12 est pr.] et (corr.) M 13 qui AB 14 sanctos (corr.) C 16 perBecutusX utique quae N 17 sacerdotes N 20officiura solum propter sacerdotii P 22 amore] timore X 28 patetur homo (corr.) P 24 possit CNGA mejiti (corr. meriri) N 25 quam) qua C facere FB )

259
commendationem meritorum, quam fecit Abrabam. primum enim, cum nesciret deum neque signum uidisset, quo ei suaderetur, dicenti sibi deo: exi de terra tua et de cognatione et de domo patris tui, nec distulit, sed statim oboediuit non solum praesentis dei, sed et futuri domini implens uoluntatem. dicit enim dominus: quicumque plus fecerit domum aut parentes aut fratres aut cognatos quam me, non est me dignus. qualis ergo Abraham et cuius meriti est, qui ante mandata saluatoris impleuit quam praedicarentur!