Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Ambrosiaster
Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908
Abnuatur, si non conuenit rationi; spernatur, si dispar est; conuellatur, si alienum est a meritis Habrahae, et nos refellamur quasi adulatores eius. quae est haec inimicitia aduersus Habraham, quae aemulatio, qua ei obtrectant inimici, et qui sunt hi, nisi qui filii eius dicuntur? quid est in quo displicet Habraham, ut gloria haec aliena ab eo putetur? et quid est quod placeat in Heber, ut primatum istum habere dicatur? cuius si conuersatio possit inquiri, inueniretur forte idola coluisse sicut Thara et Nachor et pater Nachor, quos constat non longe ab eo fuisse, sicut testatur Hiesus Naue, quia hi idola coluerunt.
Aut certe qui ex diuerso sunt, ostendant qua ratione uindicandum est hoc Heber, ne forte a nobis subprimatur meritum eius; sed nullum est, quia communes sunt nobis scripturae et quid uni [*](1 cf. Act. 26, 26 8 cf. Phil. S, 5 22 cf. Ios. 24, 2 ) [*](2 semini N erunt N 8 meritis GA fuit. (it in ras.) M hiia P 5 canaan M chanan C 7 ut a. Z. m. rec. ante innouatns add. M enim] ... M constitueret (corr. constituerat) CA populum in] in popnlum C 10 nnbililas N 11 eius om. CNX 14 alianum (corr. m. rec.) M 15 refallamnr M reffellamur N haec om. C 17 hii PCNX 18 gloria* N haec] habet G, (corr. habita) A putatur C 19 eber (fort. corr. m. rec.) M dicetur C 20 coluisset N 21 thar C 22 fuisse ab eo GA iesus P biesu C iesu X na»ue M hi om. CNX )
Sed ne forte propter nomen Heber scrupulum patiantur, quia magis Hebreis Heber sonat nomen, quia Hebrei dicuntur, non Habraei, recognoscant iterum quia Hebrei, non Heberei dicuntur; Heber enim dictus est, non Hebrer. si ergo hinc [*]( 13 cf. Gen. 1, 27 ) [*]( 1 solo nomine] solomone (corr.) M salomone JY 2 infernum X 3 testis X 6 perspicua] om. P perspecaa X quomodo GA 7 dignatione (decem litt. 8. I. eras.) M 8 firma C 9 est] esse P 10 hic] hinc C (corr.), B quaedam om. P positus. M 11 hominum (mi et m in raB.) X inreuerteretur ex 12 fu.erat M usu P 18 hominumJ homines P 15 geris X ueri om. P, corr. m. rec. ueritatis M 16 coeptum P 17 nomini X plebs (b in ras.) X 20 ebraei M ebrei N hebrei X 21 Habraei] habrei P habraei (h 8. I.) M hebręi C ebrei X hebraei FB hebrei G (corr. habraei), A (corr. heberei) Hebrei] haebraei M hebrfi CAB ebrei X Heberei] heberei (alt. e s. I.) d beh-ei (corr. m2 hebrei) M (m. rec. mg. heberi) hebrei C, G (corr. habraei) heber ei X hebrei B 22 dictus] ductus (corr.) M dictum X est om. GA non om. X hebre P heber C hunc GA )
Haec ergo lingua est, quam dicimus primitus datam Adae et ceteris, quam propter praesumptionem turris aedificatae credimus in multas dispersam et confusam, ut non iam haec, sed multae ex hac inmutatione habita quorundam dictorum existerent, ut non haberet speciem nec tamen deperiret, sed tota confusa esset ceteris linguis. ita enim tunc actum est, ne se homines intellegerent et maiora auderent. tantae ergo tunc linguae intelleguntur exstitisse, quanti et homines fuerunt, qui dispersi locis, in quibus habitarunt, unus quisque linguam suam instituit.
Si autem ipsa esse minime putabitur quae scripta est tunc una fuisse, hoc supererit, ut de ceteris linguis collecta sit [*](9 cf. Cic. orat. 47, 157 13 cf. Gen. 11, 1-9 ) [*]( 1 praeutant (corr.) N nostrum] nomen GA 2 hia PMX 4 rem MX (corr.) pars C, N (corr.), X perdisse" CNF redisse G reddisse A 6 Habraei] habrei P habraei (h s. l.) M, (alt. a 8. I.) N hebrgi C hebraei F hebrei B, om. G, A (m2 add. habreis) indea (corr.) C 7 Iudai] iadei C Iudaei] iudei PM uisum est absurdum GA absur.dum y 9 medi die PFAB meridie C, (corr. medio die) N talia] alia MCX et (?) (eras.) alia N 10 habrae (h eras.) M 12 primitiis FG datam] datam (corr. data) C data est G datam esse (ee 8. I.) A 14 8.ed.. (s et e postea ligata) N 15 multa P immotati.ono C 16 haberent P 18 et] •» (corr. m. rec. ne) M audirent CX 19 fnerint P 20 dispersis GA habitarent (corr.) C 22 esse] esset GA putabatur GA )
Sed non sic conuenit rationi quo modo illud, si prima ipsa esse dicatur; non enim otiose hoc factum ratio probat. ipsam enim linguam debuit Habraham habere, quam habuit primus homo, ut Moyses ueniens et creaturam et hominem a deo factum describens hac uoce uteretur, qua deus locutus est et hominem appellauit Adam et Adae mulier uocata est Eua, ut haec uox esset in libro Moysi, quae fuerat et in his quos describit, ut uere in omnibus reformatam doceret primam causam et beneficium diuinum in Habraham. [*]( 2 cf. Gen..l7, 4 4 cf. Gen. 11, 1 5 cf. Gen. 11, 2 d. Gen. 11, 8 21 cf. Gen. 2, 16. 23 ) [*]( 1 quia (i eras.) M 2 ez] •• (corr. m. rec.) M 3 et] ei P ut C 4 hi (corr. hii) M hii CXX his (corr. hi) B 5 orienti C 7 in] ..:lI primitiis P 8 in homines (corr. m. rec. hominibus) M eeterae] terrae X 11 habraea M hebrea PX hebrea C hebrea G etc. 14 uidimus OA linquas M 15 ei P 17 di.catur X otiosa C 20 ut (croa ) hac C 21 edae (corr.) C Eua] eua et (et eras.) C 23 descripsit P reformatum (corr. m. rec.) M 24 ambralmm P )
Legimus in libro Geneseos de Melchisedech, simili modo et in epistula data ad Hebreos, quia obuiauit, inquit, Melchisedech sacerdos dei summi Abrahae reuertenti a caede regum et protulit panes et uinum et obtulit ei et benedixit eum dicens: benedictus es, Abraham, deo excelso, qui fecit caelum et terram, qui tradidit inimicos tuos sub manus tuas, et, ut significaret, quid intellegendus esset idem Melchisedech, adiecit: sine dubio enim, ait, quod minimum est, a meliore benedicitur. quod quidem non utique ad traditionem rettulit officii ecclesiastici. quis enim ambigeret regulam traditionis dominicae, qua benedicuntur subiecti domino, meliorem esse his qui benedicuntur ab ea? domini enim mysterium in his uerbis, quae ipsum complectuntur ac memorant, operatur. personae autem eius proprium meritum et potentiam uoluit demonstrare.