Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Et appellauit deus lucem diem et tenebras appellauit noctem; et factum est uespere et factum est mane dies unus. nam nisi dies fuisset, nec nox; tenebrae enim erant, quae cum inluminatae sunt et praeteriit dies cursu suo peracto, factus est uesper. et cum post uesperum inluxisset, factus est dies primus nocte transacta, ut diem sequeretur nox. hoc et dignum est et ratione commendatum, ut inferior natura per omnia subiecta sit potiori.

Quo modo ergo nox ante diem dicetur, cuius nomen post diem legis? non enim appellata fuisset nox neque uesper, nisi [*](5 cf. Gen. 1. 2. 8 18 Gen. 1, 5 ) [*]( 2 enim (in ras.) N nOex N 3 sunt P 7 uesper P uespere CNX 8 et (eras.) N 11 tamen] tunc C 12 claritatom C magior (corr.) C 14 et ante tenebrae add. CNX 15 dignitatem (corr.) CN et tenebris C, N (eras. et), X tempora GA 18 et pr. om. C, N (add. m. rec. mg.), X 20 esset post nox add. N m. rec. mg. 21 inlumita C 22 uesper] uespere C nesper* N inluxisse C 23 requiretur C 24 indignam. C -dignum N indignum X et alt.] ut M 26 dicitur CNX 27 nespera C )

248
facta lux diem egisset, quo transacto factus est uesper, qui est nox: dies utique factus est uesper, ut scias noctem partem esse diei. tunc enim consummatur dies, cum transit et non denique sic dicimus: <annus dies habet CCCLXV\', non utique sine noctibus. cum enim dies dicimus, ibidem cohputamus et noctes. sub auctoritate enim diei significamus et noctem; nam si nox praeiret diem, sub uocabulo noctis conputaretur et dies. quis etenim hominum dicat: (post quinque noctes uidebo te\\ et non: \'post quinque dies\'? nec legisse nos meminimus alicubi noctem ante diem significatam. nam fuit, inquit, Moyses in monte XL diebus et XL noctibus; et in psalmo: sol, inquit, non uret te per diem neque luna per noctem; et ut de ipsis primordiis demus exemplum: fiant, inquit, luminaria in firmamento caeli sic, ut luceant super terram; luminare maius in inchoationem diei et luminare minus in inchoationem noctis. si luna potest praeponi soli, sic et nox diei, sed, sicut luna sub sole est, ita et nox sub die. et in euangelio habemus sub auctoritate et numero dierum significatas et noctes. ait enim inter cetera dominus: sunt hic quidam circumstantium, qui non. gustabunt mortem, donec uideant filium hominis in regno suo. et subiecit: et factum est post dies octo, et cetera. numquid non in hoc numero continentur et noctes? et alio loco: haec, inquit, in Bethania gesta sunt trans Iordanen, ubi erat Iohannes baptizans. postera die uidit Iesum [*](10 Ex. 24, 18 11 Ps. 120, 6 18 (ien. 1, 15. 16 19 Lnc. 9, 27 22 Luc. 9, 28 28 Ioh. 1, 28. 29 ) [*](1 est] et P ueepere C 2 uespere C 3 esset P transit et] transiet M transiit et C, (corr.) G 4 dies om. M CCC. LXVI (I eras.) M 5 conputauinras P 7 praeieret C, N (corr.), FG 8 noctis (corr.) X 11 montem NG, (corr.) d sol om. FB 12 in die P neqae] et P 14 sic] *** N 15 luminare maius in incboationem diei et om. C in om. M (add. łIł. rec.), N (add.), X (add. A) 16 in om. (7, N (add.), X (add. A) inchoatio (corr. m. rec. inchoatione) 14 17 sic] sicut X 19 sigoificatos C, (corr.) N significat X (corr. A) 20 de circumstantibus (ex ciratantibus G) GA 22 est OM. CX 25 iohannis (corr.) X uidet PCN )
249
uenientem. numquid dixit: \'postera nocte\'? iterum sequitur: sequenti die uoluit proficisci in Galileam, et in subiectis: et die tertia nuptiae factae sunt in Channan Galileae.

Ecce ubique dies in auctoritate probatur noctem habens subiectam. si enim numerus noctis nomine contineretur, praeiret nox diem. nam quia Romani regnum habent, Hispani et Galli et Affri et ceteri subiecti eis sub eorum nomine Romani uocantur; ita et nox, quia subiecta est diei, sub eius nomine continetur. sed inde quidam falluntur, quia Iudaei in sabbatum uespere iubentur intrare, non considerantes cur ita mandatum sit. nam utique pridie necesse habent emere sibi escas et praeparare in sabbatum et lautum ire. numquid possent haec nocte facere, ut orto die intrarent in sabbatum? dominus certe uespere resurrexit et diei deputatur. in die enim resurrectio celebratur, qui dies dominicas appellatur - sic enimlegis: haec dies quam fecit dominus non tamen nox dominica, quia principatum dies habet. siue enim praeterito diei siue futuro, semper nox subiecta est, quia et ordine inferior est et natura dicente apostolo: filii diei estis et luminis, non noctis et tenebrarum. et si de consulibus coniciamus, uidebimus illum primo nominari qui prior eligitur. denique solet dici: \'cum illo quis erit consul?\' si ergo et nox ante diem esset, prior et nominaretur. nam usque adeo a die incipit numerus, ut puta si dicamus: \'cras sexto Kl. est,\' a mane utique usque dum ueniatur ad aliud mane, ut transacto [*]( 1 Iob. 1, 43 2 Ioh. 2, 1 9 cf. Ex. 16. 5. 6 18 cf. Luc. 24, 1 sqq. 14 cf. Apoc. 1, 10 15 Pa. 117, 24 18 I Thess. 5, 5 ) [*]( 1 nocte (n in ras.) N aequente (corr.) N 2 gallileam M galeam corr. fort. m2) G S tertio N fatae N channan (m. rtc, corr. chana) M chana PNX (A corr. cana) chanan C gallilee M 6 nam] iam P romam regimen P gali O, A (corr.) afri PNX 12 lautum (corr. m. rec. s. l. Iauatum) M 13 snrrezit X 14 resarrexit X (corr. Ã) quid. (eorr.) N 15 enim »»• M 16 tamen] tunc C dominica (corr. m. ree. dominicam) X quia] quam N 20 primo nominari] primominari M 22 et alt. (eras.) N usque adeo] et luna utique P adeo] abeo GA 28 a om. X seztu M (corr. m. rec.), C, N (corr.) eat. N 24 dum om. P )

250
die et nocte conputetur. nam et luna utique initio mane facta est quarta decima; facta enim lucere debuit tota nocte et in aliud mane coepit quinta decima. quid ergo ambigitur, ut non a die principia teneantur?