Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Ambrosiaster
Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908
Igitur, quantum apparet, subiecta est nox diei. nec enim, quia ante tenebrae leguntur quam lux, idcirco anteponendae debent uideri, quia et caelum ante solem est et tamen claritate maior est sol et terra ante hominem et pecora et cetera animantia et tamen subiecta sunt homini. non ergo idcirco nox praeferri debet diei, quia ante leguntur tenebrae, cum appareat et dignitate lumen tenebris et tempore diem nocti anteponi. sicut enim supra ostensum est, cum essent tenebrae, facta est lux.