Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Ambrosiaster
Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908
In hac ergo parte, quae ad terras pertinet, ante tenebras legimus quam lucem. hoc, quantum ad ordinem lectionis pertinet, non quantum ad dignitatem; nam utique multo melior lux quam tenebrae. in mundi tamen ratione lux accepit nomen, ut appellaretur dies et tenebrae nox, sed hac scilicet ratione, quia, dum inluminantur tenebrae et praeterit lux, illud tempus. quamdiu redeat lux, dicitur nox et illud tempus, quo inluminantur tenebrae, appellatur dies. nox ergo cum dicitur, speratur futurus dies et, cum dies dicitur, speratur fore nox. cum uero [*](4 cf. Gen. 1, 2. 3 9 Sap. 11, 17 (18) 11 Esai. 45, 6. 7 13 cf. Ps. 135, 6 16 Col. 1, 20. cf. lob. 1, 3 18 cf. Gen. 1, 2. 3 20 cf. Gen. 1, 5 ) [*]( 2 ea om. P 5 fabricam mundi (om. ad) GA proficerunt X 9 inuisa (m. rec. 8. I. inuisibili) M est om. X 11 inquit otn. N 12 lucem] celum P creauit CN (corr.) 13 firmauit P 20 accipit C, (corr.) A 21 appelletur PCNX 22 praeteriit CX illud] illa ad C 23 reddat (corr.) M rediat C, N (corr.), FB radiat GA qui X 25 fore] futura P, (in. ras.) N )
Igitur, quantum apparet, subiecta est nox diei. nec enim, quia ante tenebrae leguntur quam lux, idcirco anteponendae debent uideri, quia et caelum ante solem est et tamen claritate maior est sol et terra ante hominem et pecora et cetera animantia et tamen subiecta sunt homini. non ergo idcirco nox praeferri debet diei, quia ante leguntur tenebrae, cum appareat et dignitate lumen tenebris et tempore diem nocti anteponi. sicut enim supra ostensum est, cum essent tenebrae, facta est lux.
Et appellauit deus lucem diem et tenebras appellauit noctem; et factum est uespere et factum est mane dies unus. nam nisi dies fuisset, nec nox; tenebrae enim erant, quae cum inluminatae sunt et praeteriit dies cursu suo peracto, factus est uesper. et cum post uesperum inluxisset, factus est dies primus nocte transacta, ut diem sequeretur nox. hoc et dignum est et ratione commendatum, ut inferior natura per omnia subiecta sit potiori.
Quo modo ergo nox ante diem dicetur, cuius nomen post diem legis? non enim appellata fuisset nox neque uesper, nisi [*](5 cf. Gen. 1. 2. 8 18 Gen. 1, 5 ) [*]( 2 enim (in ras.) N nOex N 3 sunt P 7 uesper P uespere CNX 8 et (eras.) N 11 tamen] tunc C 12 claritatom C magior (corr.) C 14 et ante tenebrae add. CNX 15 dignitatem (corr.) CN et tenebris C, N (eras. et), X tempora GA 18 et pr. om. C, N (add. m. rec. mg.), X 20 esset post nox add. N m. rec. mg. 21 inlumita C 22 uesper] uespere C nesper* N inluxisse C 23 requiretur C 24 indignam. C -dignum N indignum X et alt.] ut M 26 dicitur CNX 27 nespera C )
Ecce ubique dies in auctoritate probatur noctem habens subiectam. si enim numerus noctis nomine contineretur, praeiret nox diem. nam quia Romani regnum habent, Hispani et Galli et Affri et ceteri subiecti eis sub eorum nomine Romani uocantur; ita et nox, quia subiecta est diei, sub eius nomine continetur. sed inde quidam falluntur, quia Iudaei in sabbatum uespere iubentur intrare, non considerantes cur ita mandatum sit. nam utique pridie necesse habent emere sibi escas et praeparare in sabbatum et lautum ire. numquid possent haec nocte facere, ut orto die intrarent in sabbatum? dominus certe uespere resurrexit et diei deputatur. in die enim resurrectio celebratur, qui dies dominicas appellatur - sic enimlegis: haec dies quam fecit dominus non tamen nox dominica, quia principatum dies habet. siue enim praeterito diei siue futuro, semper nox subiecta est, quia et ordine inferior est et natura dicente apostolo: filii diei estis et luminis, non noctis et tenebrarum. et si de consulibus coniciamus, uidebimus illum primo nominari qui prior eligitur. denique solet dici: \'cum illo quis erit consul?\' si ergo et nox ante diem esset, prior et nominaretur. nam usque adeo a die incipit numerus, ut puta si dicamus: \'cras sexto Kl. est,\' a mane utique usque dum ueniatur ad aliud mane, ut transacto [*]( 1 Iob. 1, 43 2 Ioh. 2, 1 9 cf. Ex. 16. 5. 6 18 cf. Luc. 24, 1 sqq. 14 cf. Apoc. 1, 10 15 Pa. 117, 24 18 I Thess. 5, 5 ) [*]( 1 nocte (n in ras.) N aequente (corr.) N 2 gallileam M galeam corr. fort. m2) G S tertio N fatae N channan (m. rtc, corr. chana) M chana PNX (A corr. cana) chanan C gallilee M 6 nam] iam P romam regimen P gali O, A (corr.) afri PNX 12 lautum (corr. m. rec. s. l. Iauatum) M 13 snrrezit X 14 resarrexit X (corr. Ã) quid. (eorr.) N 15 enim »»• M 16 tamen] tunc C dominica (corr. m. ree. dominicam) X quia] quam N 20 primo nominari] primominari M 22 et alt. (eras.) N usque adeo] et luna utique P adeo] abeo GA 28 a om. X seztu M (corr. m. rec.), C, N (corr.) eat. N 24 dum om. P )