Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Terra autem erat inuisibilis et inconposita. manifestum est, quia terra, postquam facta est, inuisibilis erat et inconposita. tegebatur enim aquis, ideo erat inuisibilis; inconposita autem ideo, quia, cum esset fluxa, non erat apta ad culturam.

Et tenebrae erant super abyssum. tenebras dicit fuisse super abyssum, id est super inmensam ex omni parte aquam.

Et spiritus dei superferebatur super aquam. [*]( 13 cf. Apoc. 1, 10 17 Gen. 1, 2 22 Gen. 1, 2 25 Gen. 1. 2 1 undecim C undecimum (alt. m eras.) N undecimo X 3 tridam C (corr.), NX hii 1JCNX 4 qui] ... M undecima C XI (o s. l.) G factus sit-sit (IMI. 7) om. N 5 quartum decimum PCNGA 7 in om. X undecimum PCN XI * (o add. m. rec. s. I.) M undecimo X Кl. Apr. sit N 8 quartodecimam scripsi quartam decimam PONX quarta (corr. m. rec. quartam) decimam M undecimum P factus est mundus P 9 maior CNX 10 quia (exp. i) M 11 et pr. om. X qaia-resurrezit om. (add. mg.) M quarto (corr.) C 12 deciao (corr.) C et om. CNX qui] quia P 13 multiplicatos X (A csrr.) 14 fecit PCNFB 15 celebratur CNX fecit (corr.) CG et crementi! om. P 23 fuisse om. X 25 ferebatur PG, (in ras.) Å superferabatur C )

239
hanc aquam quasi summitatem significat, super quam spiritum dei, quia superferebatur, ostendit, ut tenebras super infinitam profunditatem fuisse significet, spiritum autem dei super aquas, quia, ubi spiritus erat dei, obscuritas non erat. quantum enim poterat, inluminabat aquam, abyssum autem, id est inmensam profunditatem, inluminare non poterat; hoc est, superiores. aquas inluminabat; subter erant et tenebrae super abyssum.

Idcirco autem hunc (dei spiritum\' dicit, non quia sanctum hunc intellegi uult spiritum, sed cum super creaturam hylicam spiritalia uult intellegi, totum autem dei esse significans dei hunc, qui super aquas ferebatur, spiritum uocat, ut prauam adseuerationem conuellat, qua quidam utuntur dicentes aliquid esse quod non sit dei. nam nec ordinis nec rationis est, ut super aquas spiritus sanctus fuisse dicatur, quia super omnem creaturam est. quod enim de deo est, super omnes potestates et principatus et simul super omnes potentias spiritales est. non moueat autem mentem alicuius, quia dei spiritus dicitur, cum constet omnia dei esse. ait enim deus inter cetera facturus diluuium: non permanebit spiritus meus in hominibus istis, quia sunt caro, et in Ezechihel inter alia: haec dicit dominus ossibus istis: extendam super uos cutem et dabo spiritum meum in uos et uiuetis. numquid haec ad officium spiritus sancti pertinent et non ad animam? spiritus ergo hic dei est quidem, sicut cetera, hylicarum tamen moderator est substantiarum; ipsius ordo est his. praeesse. [*]( 15 cf. Eph. 6, 12 19 Gen. 6, 3 21 Ezech. 87, 5. 6 ) [*]( 1 spiritns CN S gpiritum autem (m aut in ras.) N 4 dei erat Ar 7 awbtnfl GA et om. P 9 intellege N hilicam CNX 10 spiritaliter N ease ØfII. P 11 ut] et C 12 quia X quidem CX 1S sit.. C 14 foiwje om. P 16 et alt.] eat P spitttalil ONX. 17 «M P spirituB dei GA 18 cooetat CN 19 faturus (corr. m. rec.) M dilluuium M 20 caro sunt PX in] i FB om. GA efaiexachiel (e pr. eras.) M ezechieel CNX ezechiel G hiezechiele P 24 hiticaram CNX 25 moderatus CX moderatur N ipeius] enim add. PN odor X eat alt. eras. N )

240

Luce igitur facta et cursu diei moderato et peracto secundo die fecit firmamentum, id est caelum, ut lux intra firmamentum. moderaretur diem, ut esset quasi lucerna in domo. hoc itaque firmamentum factum est ex supra dicta aquae substantia. nunc enim conpaginatur in specie mundus, ut de confusione rerum discretis substantiis singulae partes aptarentur, quae ad membra mundi proficerent. substantiae enim, quas primum factas diximus, inpensae sunt mundi et ideo mundus dicitur, quia res ab inuicem separatae, quae erant confusae et in speciem productae, mundum fecerunt uocari, cuius in fabricam profecerunt. firmamentum ergo, id est caelum, factum est in medio aquarum, ut diuideret inter aquam, quae erat supra firmamentum, et inter aquam, quae erat sub firmamento, ut dei uirtute in medio aquarum consisteret firmamentum sub se et intra se et supra et circa se habens aquam, ut esset concauum de foris et intra munitum, ne aquae siue exteriores siue interiores . penetrarent concauum eius, ut esset quasi domus munita adque firmata, ut securi essent habitantes in ea.