Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Ambrosiaster
Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908
Inter principium ergo et claritatem, qua inluminatus est mundus, saluator noster et passus est et resurrexit. quia quarta decima luna passus est et primo die resurrexit, qui ideo \'dominicus\' dicitur, quia ipsum fecit, qui multiplicatus menses facit et tempora et annos. ut autem uno adque eodem modo minime celebretur, cursus facit lunae in detrimentis et crementis.
Terra autem erat inuisibilis et inconposita. manifestum est, quia terra, postquam facta est, inuisibilis erat et inconposita. tegebatur enim aquis, ideo erat inuisibilis; inconposita autem ideo, quia, cum esset fluxa, non erat apta ad culturam.
Et tenebrae erant super abyssum. tenebras dicit fuisse super abyssum, id est super inmensam ex omni parte aquam.