Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

His ergo creatis simul substantiis ante tempora — tem pora enim sub firmamento sunt; firmamentum enim, sicut quibusdam uidetur, glacies est aquarum et ideo firmamentum dicitur, quia concretis diuinitus aquis firmatum est, quod ab occulendo uel celando appellatum est caelum. itaque propter quod aqua maius est elementum, prior est significata et quia pars eius profecit in cameram mundi; terra autem pauimentum est. quae quidem et Dauid per spiritum sanctum creata fatetur; aitenim:et aqua, quae super caelos eat, laudet nomen domini, quia ipse dixit et facta est, ipse mandauit et creata est —, post haec ergo elementa ante conpaginationem mundi fecit deus lucem, ut opera eius in luce procederent, quae lux modo disposito cursum diei expleuit. et facta est nox iuxta diei modum, quae similiter impleto modo spatii inluminata est aduentu luminis matutini, et sic impletus est primus dies, cum coepit secundus; nox enim diei deputata est, ut simul dicantur unus dies. propter quod enim subiectae sunt tenebrae [*]( 4 Esai. 45, 6. 7 14 Ps. 148, 4. 5 ) [*]( 1 qug (corr.) M 3 proficit NX terram (corr.) X 4 fecit M creauit M, C (corr.) 5 uerba hoc eat... terram, quae in codd. paulo infra lin. 6post substantiis leguntur, huc transpomit Engelbrecht aquam (m eras.) M terram (m eras.) M 6 substantia CNX 8 glaties MC gladies FB gladius GA 9 concreatis (corr.) iVconcretus X firmamentum PCNX firmamen mentum (men pr. eras.) M 10 appellatum eet] appellant X 11 quod om. (add.) MC aquam P aqua (corr. qua, in mg. m. rec. terra) M inagius (corr.) C ante est alt. s. I. m. rec. non M significata (,n. rec. add. s. I. est) M 12 proficit G, A (ex profecit) 13 est om. CNX per om. CNX (add. A 8. I.) 14 aquae NX sunt MX laudent CNX 15 ipse aU. om. PCNX 17 ut] et V lucem P 18 mundo P dispoeita GA die GXJi diem B et om. PCNX 19 eimpliciter GA )

237
lumini, auctoritate carent, ne possint numerum facere. triginta etenim dies una luna appellatur, cum secum habeant et noctes. itaque lucis ministerium, quo spatium consummat sibi decretum, dies nuncupatur; tenebrarum autem substantia, antequam inluminetur, nox appellatur. spatium autem illud, quod inter occasum et ortum est, nox est. non enim tenebrae faciunt noctem, sicut et lux diem, quia tenebrae manent in sua natura. lucis autem accessus facit diem et decessus noctem. non inmerito ergo subiecta est nox diei. -

Luce igitur facta et cursu duodecim horarum impleto totidemque et noctis spatio peracto aequinoctium fuit in primo die. et exinde coepit dies increscere super noctem tribus scilicet mensibus, qui sunt tempus ueris. ex eo deinde augmento BUO minuitur dies aliis mensibus tribus, qui sunt tempus aestatis. et iterum fit aequinoctium, ita ut ex eo nox increscat super diem aliis mensibus tribus, qui sunt tempus autumni. et incipit iterum nox de magnitudine, qua supergreditur diem, minorari usque ad finem quarti temporis, quod est hiemps. et fit aequinoctium primi temporis, quando deus mundum creauit, qui dies intellegitur esse XI Kl. Apr., quando primus dies paschae est, id est primus dies primi mensis. in lege enim mandatum est, ut decima die primi mensis uespere praepararent se ad pascha faciendum quarta decima mensis die. id est ab undecimo. iam enim uesper decimi diei in [*]( 21 cf. Ex. 12, 3 23 cf. Ex. 12, 6 ) [*]( 1 auctoritati N 2 appellantur N et om. CNX noctes (noc in ras.) N 3 consumat PCX 4 dies om. X non cupatur M (corr. m. rec.), N nancubantur (corr. nuncopantur) C 8 et om. X 9 Bubicta N 10 cnrso N 11 quej quae MFB que (corr.) N et om. X spatium N 13 deinde] de add. P aucmento C (corr.), N (exp. c), F 14 minuetur M 15 ut] et (corr.) C 16 quib (corr.) M 17 quas M IQpragreditur X 18 quarto N 20 qui] quid CN (corr.), F quandoest (pr.) in ras. M 21 est pr. om. V primus] primi P 22 ut dccima] ut undecima P undecima X 23 faciendam B 24 undecimo] XI o (o cras.) M : ).

238
undecimum lucet, ut ab XI Kl. Apr. initium esset primi mensis. in principio etenim facta luna fuit quarta decima, quia omnia plena sunt facta; adde et triduum a decima uespere, et hi sunt tres dies ante luminaria qui fuerunt, ut XI Kl. Apr. factus sit mundus, quia numerus lunae ab undecimo uenit ad quarto. decimum, cui paschae primus mensis integer est adtributus, ut in pascha die sollemni neque extra XI sit Kl. Apr. neque extra lunam quartodecimam, quia undecimo mundus factus est. quarta decima autem luna maiore lumine clarior factus est.

Inter principium ergo et claritatem, qua inluminatus est mundus, saluator noster et passus est et resurrexit. quia quarta decima luna passus est et primo die resurrexit, qui ideo \'dominicus\' dicitur, quia ipsum fecit, qui multiplicatus menses facit et tempora et annos. ut autem uno adque eodem modo minime celebretur, cursus facit lunae in detrimentis et crementis.

Terra autem erat inuisibilis et inconposita. manifestum est, quia terra, postquam facta est, inuisibilis erat et inconposita. tegebatur enim aquis, ideo erat inuisibilis; inconposita autem ideo, quia, cum esset fluxa, non erat apta ad culturam.

Et tenebrae erant super abyssum. tenebras dicit fuisse super abyssum, id est super inmensam ex omni parte aquam.