Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Ambrosiaster
Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908
His ergo creatis simul substantiis ante tempora — tem pora enim sub firmamento sunt; firmamentum enim, sicut quibusdam uidetur, glacies est aquarum et ideo firmamentum dicitur, quia concretis diuinitus aquis firmatum est, quod ab occulendo uel celando appellatum est caelum. itaque propter quod aqua maius est elementum, prior est significata et quia pars eius profecit in cameram mundi; terra autem pauimentum est. quae quidem et Dauid per spiritum sanctum creata fatetur; aitenim:et aqua, quae super caelos eat, laudet nomen domini, quia ipse dixit et facta est, ipse mandauit et creata est —, post haec ergo elementa ante conpaginationem mundi fecit deus lucem, ut opera eius in luce procederent, quae lux modo disposito cursum diei expleuit. et facta est nox iuxta diei modum, quae similiter impleto modo spatii inluminata est aduentu luminis matutini, et sic impletus est primus dies, cum coepit secundus; nox enim diei deputata est, ut simul dicantur unus dies. propter quod enim subiectae sunt tenebrae [*]( 4 Esai. 45, 6. 7 14 Ps. 148, 4. 5 ) [*]( 1 qug (corr.) M 3 proficit NX terram (corr.) X 4 fecit M creauit M, C (corr.) 5 uerba hoc eat... terram, quae in codd. paulo infra lin. 6post substantiis leguntur, huc transpomit Engelbrecht aquam (m eras.) M terram (m eras.) M 6 substantia CNX 8 glaties MC gladies FB gladius GA 9 concreatis (corr.) iVconcretus X firmamentum PCNX firmamen mentum (men pr. eras.) M 10 appellatum eet] appellant X 11 quod om. (add.) MC aquam P aqua (corr. qua, in mg. m. rec. terra) M inagius (corr.) C ante est alt. s. I. m. rec. non M significata (,n. rec. add. s. I. est) M 12 proficit G, A (ex profecit) 13 est om. CNX per om. CNX (add. A 8. I.) 14 aquae NX sunt MX laudent CNX 15 ipse aU. om. PCNX 17 ut] et V lucem P 18 mundo P dispoeita GA die GXJi diem B et om. PCNX 19 eimpliciter GA )