Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Quinto deinde die aquas iussit producere reptilia animarum uiuarum et uolatilia uolantia super terram secundum firmamentum caeli; et factum est sic. et inter cetera: et uidit, inquit, deus quia bona sunt et dixit: crescite et multiplicamini. ideo autem adiecit: et uidit deus quia bona sunt, quia a quibusdam dicuntur mala esse, ut uel sic erubescant. quando enim deo et conditori suo placent, nulli utique debent displicere. nam solent dicere stulti: (ideo,\' inquiunt, uidit et placuerunt ei, quia ante nesciebat.\' o hebetes, quo modo nesciuit, qui quod uoluit, productum est? aliquis uult quod nescit? et qui potest facere, potest dici quia nescit quid faciat? et quod amplius est, non ipse fecit, sed iussit ut fieret; et quam iussit, non est huius uirtutis ut faceret? sed quia huic omnia possibilia sunt, iubente hoc quae non poterat coepit posse, ut ad huius laudem proficeret duplex enim uirtus est, ut insensibilem iuberet sensibilia producere.