Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Ambrosiaster
Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908
Unde dicit Dauid cum peccasset: si uoluisses, sacrificia dedissem utique; holocaustis non delectaberis. sacrificium deo spiritus contribulatus, et cor contritum et humiliatum deus non despicit. denique dicit Samuhel ad Saul, qui, cum contemsisset praeceptum domini, sacrificio deum putabat posse placari: non enim, inquit, uult deus sacrificium magis quam audiri uocem suam. et scriptura dicit: misericordiam uolo quam sacrificium, quia, cum iniusti essent et inmisericordes, oblationibus propitium deum fieri arbitrabantur, sicut et nunc quidam spernentes iustitiam oblationibus laudari se putant. bona ergo oblatio, si seruetur iustitia et non neclegatur misericordia, quia quod nobis petimus et aliis praestare debemus.