Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Si penitus aduertas, non est de hac re facere quaestionem; nec mentitum dominum aut inmutatum putes, ut mandaret at postea denegaret. de huius modi enim sacrificiis et libaminibus seu holocaustis nihil inuenitur mandasse, de quibus nihil se locutum testatur. duorum etenim genera sacrificiorum aduerte: unum quod per singula genera offerri mandatum est, et aliud quod uoluntarium dictum est. illud ergo quod per diuersa genera siue pro peccatis siue pro primogenitis offerri praeceptum est, quid et quale et quo modo offerendum esset, mandatum est. sacrificium enim uoluntaiium non utique mandatum est, quia arbitrio remissum est, ut, si aliquis uoluisset offerre, quod illi uisum fuisset, offerret; uotiua enim erant haec sacrificia. et quia neglegenter et inprouide haec offerebant non deliberantes, quia qui offerret potentiori munera electa [*]( 1 rf. Leu. 3, 3 etc. 6 Hier. 7, 21. 22 ) [*]( 2 domino MCNX 4 offerent MCN 5 sue ocansta (corr. m. rec.) M dicitnr GA 9 manda.ui (a alt. in ras.) N 13 deum P 16 se] ■sed M genera om. X 17 auerte X 18 uoluntariam C 19 genera] sua add. P pro pr. om. (add. m. t\'ee. 8. 1.) M pro alt. om. (add.) C offerre N 20 est om. N 21 esset] est et X uoluntarikm C 22 uoluisse offerret P 23 quod] quod quod (corr. m. rec. quidquid) M offeret X erat P 24 quia] qui C 25 qui] que C om. X \' offeret CYFB offerebat M elicta ..Y \'\' ) [*]( L. Pa.-Ang. Quaest. test. ) [*]( 15 )

226
offerret, idcirco dicitur eis: \'non mandaui uobis de his; sed si uultis, debetis quae digna sunt offerre\'.