Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Denique Nineuitis praedicatum est, quia post triduum euerteretur ciuitas eorum. quare post triduum nisi ut aut paeniterent et auferretur sententia, aut in eo permanentes iustius deperirent? hoc est quod dixit per profetam: nolo mortem morientis, quantum ut reuertatur et uiuat. ita factum est ut morituris peccatorum causa Nineuitis ignosceretur paenitentiasubsequente. ut quid etenim centum annis sub Noe arcam inuenimus fabricatam, nisi ut uidentes et audientes quid inmineret emendarent se? neminem enim uult deus perire. hinc est unde in Solomone legimus: quoniam, inquit, altissimus misertus est paenitentibus, et iterum: misereris omnium, quia omnia potes. et dissimulas peccata hominum propter paenitentiam. hoc sensu etiam dominus dolens super perfidiam Iudaeorum ait: Hierusalem, Hierusalem, quae interficis profetas et lapidas missos ad te, quotiens uolui congregare filios tuos, quem ad modum gallina congregat pullos suos sub alis suis, et noluistis!