Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Sed forte dicatur e contra: \'concessum quidem est, sed non crimen idolatriae; quamuis enim haec grauia sint, maius est tamen crimen idolatriae\'. recte tamen explosa est non ex modica parte Nouatiani adsertio, qua duo crimina grauia concessa paenitentiae uidentur, quia si fornicationi ignosci non debet, sicut Nouatiano uidetur, quanto magis homicidio aut adulterio! sed hinc uanitas eius apparet, quando haec quae grauiora sunt concessa probantur. quam ob rem nunc, an idololatris concedi posse promiserit deus, requirendum est. omne enim quod iure hic concessum non fuerit, nec in futurum poterit concedi. hic enim, sicut dixit dominus, ant ligantur aut soluuntur peccata; in futurum autem nihil aliud erit nisi remuneratio aut condemnatio. omnis enim qui hic iure reprobatur, non poterit eligi aut dignus in futurum iudicari.