Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Ambrosiaster
Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908
Hinc ergo apparet cum dolo dicere Nouatianum agendam paenitentiam; ut quid enim paeniteat, si delictum aboleri negatur? paenitentiae enim gemitus, fletus et lamentatio hoc adquirit, ut et ueniam mereatur et reformationem. denique [*](1 cf. Mattii. 26, 70. 72. 74 etc. 3 cf. Matth. 26, 75. Luc. 22. 61 cf. Marc. 4, 12 etc. 7 cf. Luc. 12, 9 10 Matth. 12, 32 16. 19 cf. Matth. 3, 8. Luc. 3, 8 20 cf. Matth. 12, 32 ) [*]( 3 Rciae P ignosci om. P ignosce FB 5 audetJ aut (corr. m2) F aut et OB 10 manifeste fraus] manifea***tius M 12 futuro C\'B 13 qui M quia X 14 ut] u (exp.) M 15 deneget] denegaret P doneget et M esse]. esse et N negantes X peccantes G, A (corr.) Bm2 pecoatis Bml 17 amputaret C eat om. C quod] et (corr.) N 19 fructum MCNX (corr. A) penitenti (eorr.) C 20 futurum PX 22 hic Ox. hie. N ergo] ego (corr.) M om. X 28 ut quid] hinc rursiis dtf. G . abolere X 25 et pr. om. X )
Nathan argueretur, peccatum celare non ausus est, sed confessus est dicens: peccaui domino. tunc respondit ei profeta et dixit: abstulit dominus peccatum tuum et non morieris, quoniam paenituisti; et quia inuenitur postea profetasse, dubium non est hunc reformatum. nam et Achab correptus a [*]( 1 cf. II Reg. 12, 13 8 cf. Act. 10, 34. Rom. 2, 11 etc. 22. 28 II Reg. 12, 13 ) [*]( r ) [*]( 1 et pr. om. P peccatam suum N . 2 et pro om. M reditus CF (corr.) 4 enim om. X persecntionein passus (passus ei-as.) N «a M 6 et 7 ignosci] agnosci M 11 magniflcata PA 12 omnibufl constet C 15 coqainam Fm2 uocabile C infamia est om. P 17 construendi M 19 homicidi C adulteri C consecatus] conuersus P 20 quod ampliue est] quod amplius P, N lcorr. m2 quodnn modo amplius) nathan argueretur propheta P 21 natan M eat &U!lU9 P 22 profeta et] prophete (corr.) C )
Sed forte dicatur e contra: \'concessum quidem est, sed non crimen idolatriae; quamuis enim haec grauia sint, maius est tamen crimen idolatriae\'. recte tamen explosa est non ex modica parte Nouatiani adsertio, qua duo crimina grauia concessa paenitentiae uidentur, quia si fornicationi ignosci non debet, sicut Nouatiano uidetur, quanto magis homicidio aut adulterio! sed hinc uanitas eius apparet, quando haec quae grauiora sunt concessa probantur. quam ob rem nunc, an idololatris concedi posse promiserit deus, requirendum est. omne enim quod iure hic concessum non fuerit, nec in futurum poterit concedi. hic enim, sicut dixit dominus, ant ligantur aut soluuntur peccata; in futurum autem nihil aliud erit nisi remuneratio aut condemnatio. omnis enim qui hic iure reprobatur, non poterit eligi aut dignus in futurum iudicari.
Audiamus ergo quae dicat dominus de idololatris ad [*](1 m Reg. 20 (21), 27-29 J) cf. Ion. sr 5-10 18 cf. Matth. 16, 19. 18, 18 ) [*](def. G) [*]( 1 nabuthei N Fm2 B narabnthe Fml oabuthę A 4 in.#otu9 N 5 niniaitis PFA nineaitie (corr. rec. niniaitis) M niniaetis C, (corr.) N 8 concessam om. M conceasaB P quidem (corr. rec. equidem) M eat] eat (et pott a. I. add. rec. quoniam [?]) M 9 qaamids eaimcrimen idolatriae om. C 10 exemplosa (eorr. A) X 11 noBatiane (corr.) N grattia om. P 15 an om. M idolatriis CN idolatria (ydol- B) X 16 concede M (corr. rec.) C (corr.) dell om. X omni C, N (corr.) FB 17 qaod} om. C quod iesui FB quod haius A 18 hic] hinc X (corr. FA) enimJ enim hic (hic eras.) C 21 elegi CX aat] aut N quod X iudicare X 22 qaid X idolatris P idolatriis CNX )
Denique Nineuitis praedicatum est, quia post triduum euerteretur ciuitas eorum. quare post triduum nisi ut aut paeniterent et auferretur sententia, aut in eo permanentes iustius deperirent? hoc est quod dixit per profetam: nolo mortem morientis, quantum ut reuertatur et uiuat. ita factum est ut morituris peccatorum causa Nineuitis ignosceretur paenitentiasubsequente. ut quid etenim centum annis sub Noe arcam inuenimus fabricatam, nisi ut uidentes et audientes quid inmineret emendarent se? neminem enim uult deus perire. hinc est unde in Solomone legimus: quoniam, inquit, altissimus misertus est paenitentibus, et iterum: misereris omnium, quia omnia potes. et dissimulas peccata hominum propter paenitentiam. hoc sensu etiam dominus dolens super perfidiam Iudaeorum ait: Hierusalem, Hierusalem, quae interficis profetas et lapidas missos ad te, quotiens uolui congregare filios tuos, quem ad modum gallina congregat pullos suos sub alis suis, et noluistis!
Igitur semper dominus per totam legem peccatores ad se conuerti hortatur nolens opus suum perditioni esse obnoxium, cum nec alia causa datae legis sit, quam ut ex errore homines conuertantur ad ueritatem, ita tamen, ut in nouo testamento auctor legis clementior uideatur, quia tempore quo sacramentum filii sui domini nostri manifestare dignatus est [*](3 cf. Ion. 8, 4 6 Ezech. 18, 32. cf. 33, 11 8 cf. Ion. 3, 10 9 cf. Gen. 6, 1 (5, 32). 7, 6 11 cf. Matth. 18, 14 12 Eccli. 12, 3 Vulg. 13 Sap. 11, 23 (24) 16 Matth. 23, 37. Luc. 13, S4 )[*](def. G) [*](1 poterint PCX poterant M suum om. P prinstinuni N 2 nunc P 5 auferetur PMCX iustus C istius X 7 tantum PNX 9 etenimj enim P arcam om. P 10 inmineret] immineret et P imssiiniret (corr. eret) C imnerent (corr. m2) N 11 neniuem (corr. rec.) M deus uult N 12. miseratuB P 14 dissimulans PX 15 nolens P 17 congregari M 19 alas suas P noluistis (alt. s exp. rec.) M noluisti cet. 22 alia cau.a [corr. m2 aliam causam) N 23 hominum P )