Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Secundum haec integra est causa credentis. aduocatorum [*](1 sunt X qua P traduntur X 2 oberit om. (add. mg.) X male FB fuerint C 5 an malae] animale (le eras.) X qui (corr. que) S 6 et (eras.) denota M praecipientis C percipientes X (corr.), FB tota C 7 credit P numquid (num in ras.) C 8 praecipieuti C qua P qqua (corr.) C 10 iniustus M dispicere X 12 aut] autem X 14 quis PXX me-cansa om. M dispicis CX 15 antestites C antistites N antestis X te pr. om. X 18 possent mihi P 20 credidissem (m in ras.) X 22 a] ad M quaequae M quaeque X inspirant te] inspirant P inspirante X loquuntur om. P loquntur M 25 causa est GA credentes (s in ras.) X )

224
enim more accipe antistites. numquid si malae uitae sit aduocatus, contra susceptum eius pronuntiabitur? hoc est officium aduocati, ut secundum iuris ordinem suscepti sui causam peroret: numquid poterit uita eius, si turpis est, obesse causae suscepti? persona enim aduocati nec obesse nec prodesse poterit; qualis enim fuerit causa, sic et respondebitur ei. sic sunt et qui uolunt fieri Christiani. accedunt ad antistitem, dicunt ei uota sua, ille facit uerba iuris ecclesiastici. si uera uota sunt, suscipiuntur a iudice. in quo ille aut obesse poterit aut prode esse, quippe cum nec causam suscepti sui norit? deo enim iudici soli cognitum est, quis qua mente accedat. antistitis ergo est delegato sibi fungi officio, iudicis autem aut suscipere aut rennuere causam suscepti. ipse enim inuenitur dixisse: filia, fides tua te saluam fecit.

Uides itaque nullius adiutorio, sed unum quemque fide sua saluari. hoc enim deus decreuit fidei, ut, si non dubitet, omne quod uoluerit consequatur. tu tamen non ut amicus, sed quasi inimicus Christi populum sub tuo nomine congregasti, ut non sint Christiani nisi fuerint Nouatiani, cum apostolus condemnet, si qui dicat se Paulianum aut alterius alicuius. sed tu potiorem te iudicans super Christi nomen tuum posuisti, quasi ille non sufficeret ad tuendam ecclesiam suam. [*]( 18 Matth. 9, 22. Marc. 5, 34. Luc. 8, 48 20 cf. I Cor. 3, 4 ) [*]( 1 an.testis (corr.) X 2 susceptus FB suaceptos GA 3 aduocanti X (corr. Å) 4 causae-obesse om. C 7 qui] que C christiani fieri CNX 8 iuris om. X uere F uero GA 9 prodesae PCXX 10 nouerit CXX 11 antestites C 12 diligato C dilegato XX (corr. A) fingi (corr.) M 13 aut (in ras.) M rennere P ipsi CXFB 14 saluuam M 15 adiutorio (o alt, in ras.) C 16 dubitat (corr.) C 19 nisi] si (corr. m2) C 20 quia PC qui (corr. quis) NA paulini- anum MClvB paulianum (corr. paulinianum) F (cf. Study of Ambrosiaster p. 124) aut] ut FB )

225
CIII. CUM CONSTET IN LEDITICO DE SACRIFICIIS OFFERENDIS DOMINUM MANDASSE, QVID EST UT IRATUS AD POPULUM DICAT NON SE MANDASSE PATRIBUS EORUM, UT OFFERRENT LIBAMINA UEL SACRIFICIA SIUE HOLOCAUSTA? DENIQVE SIC DICIT PER HIEREMIAM PROFETAM: \'HAEC DICIT DOMINUS: HOLOCAUSTA UESTRA CONGREGATE CUM SACRIFICIIS UESTRIS ET MANDUCATE CARNES, QVIA NON SUM LOCUTUS AD PATRES UESTROS NEQVE MANDAUI ILLIS, QVA DIE EDUXI ILLOS DE TERRA AEGVPTI, DE HOLOCAUSTIS ET SACRIFICIIS.\'

Si penitus aduertas, non est de hac re facere quaestionem; nec mentitum dominum aut inmutatum putes, ut mandaret at postea denegaret. de huius modi enim sacrificiis et libaminibus seu holocaustis nihil inuenitur mandasse, de quibus nihil se locutum testatur. duorum etenim genera sacrificiorum aduerte: unum quod per singula genera offerri mandatum est, et aliud quod uoluntarium dictum est. illud ergo quod per diuersa genera siue pro peccatis siue pro primogenitis offerri praeceptum est, quid et quale et quo modo offerendum esset, mandatum est. sacrificium enim uoluntaiium non utique mandatum est, quia arbitrio remissum est, ut, si aliquis uoluisset offerre, quod illi uisum fuisset, offerret; uotiua enim erant haec sacrificia. et quia neglegenter et inprouide haec offerebant non deliberantes, quia qui offerret potentiori munera electa [*]( 1 rf. Leu. 3, 3 etc. 6 Hier. 7, 21. 22 ) [*]( 2 domino MCNX 4 offerent MCN 5 sue ocansta (corr. m. rec.) M dicitnr GA 9 manda.ui (a alt. in ras.) N 13 deum P 16 se] ■sed M genera om. X 17 auerte X 18 uoluntariam C 19 genera] sua add. P pro pr. om. (add. m. t\'ee. 8. 1.) M pro alt. om. (add.) C offerre N 20 est om. N 21 esset] est et X uoluntarikm C 22 uoluisse offerret P 23 quod] quod quod (corr. m. rec. quidquid) M offeret X erat P 24 quia] qui C 25 qui] que C om. X \' offeret CYFB offerebat M elicta ..Y \'\' ) [*]( L. Pa.-Ang. Quaest. test. ) [*]( 15 )

226
offerret, idcirco dicitur eis: \'non mandaui uobis de his; sed si uultis, debetis quae digna sunt offerre\'.