Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Itaque, quantum ad causam nostram pertinet, exposuimus rationem non alios criminantes, sed nos defendentes. Nouatiani autem obtestor conscientiam, qui nos semper accusat, si sanctos scit esse omnes quos secum habet. in tantum autem irascitur nobis, ut et Christianos nos neget, cum sciat nos ea fide tinctos, de qua ipse praesumit. Christianum certe professio facit et uita. si ergo uides hominem ea profiteri, quae tu, et non dissimilem esse in uita, quare negas esse eum quod tu es? certe qui dicit dominum Iesum, in spiritu sancto dicit; uerum enim dicit. omnis enim ueritas de deo est. cur non adsentis uera dicenti, sed negas? fatenti deum contradicis non ratione, sed furore. numquid non inimicus dei uideris, qui uera de eo profitenti resistie ? numquid paganus audiens aliquem idola dicentem esse deos negat paganum esse? cur tu negas Christianum quem audis uerba integrae fidei profitentem, cum legas: corde creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit in salutem? at tu, ut inimicus, quod per iracundiam non [*](1 cf. I Cor. 5, 1. 2 3 1 Cor. 5, 6 9 cf. I Cor. 5, 1 19 cf. 1 Cor. 12, 3 26 Rom. 10, 10 ) [*](2 quod om. P 3 enim darcnt P 5 ecclesia (rorr.) C 6 plebis erat (respuebant add. rev. mg.) M uidebat trorr.) C turpe N ^ crimine P eiujs ( ex tUrbo im-erto) M 13 si om. P 15 aciet C tinctoe] -notos X 18 eum] tum P 19 dominum] dm (corr.) M dicit alt. om. X 21 dicentis P 22 inimicos (corr.) X dei om. X de eo) de (om. postea add.) deo X 24 christianum (a ems.) C . 25 integrae] integra. et P 27 in] ad A, (eorr.) B ut om. P )

221
uides, deo repugnas negans haec confitentem habere salutem, cum dominus dicat: quicumque me confessus fuerit, et ego eum. numquid ait: \'si Nouatianus me fuerit confessus\'? sed tu hoc sic adstruis, ut tibi hoc defendere uidearis, ut hic saluetur qui non Christianus tantum, sed qui fuerit et Nouatianus. sed si in Christum facta confessio dat salutem, ubicumque, apud quoscumque integra fuerit haec confessio, habet salutem. itaque si confessionis huius traditio corrupta est apud nos aut sensus inmutatus, recte accusas. si enim haec manet in nobis sicut et in te, nos negando et te negare uideris.