Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Una quaeque ergo lex inter ipsa primordia sensum suum plenum ostendit, ut uetus lex, quia ad uindicandum promptior erat, inter initia sua asperior nideretur, ut metu incusso diligentes et sollicitos faceret auditores suos. nona [*](2 Loc. 9, 54 4 Luc. 9, 55. 56 9 cf. IIII Reg. 23, 24 12 cf. Ioli. P, 3-11 17 cf. Num. 15, 82-86 18 cf. Leu. 24. 10-14 19 cf. Ei. 32, 27 ) [*]( 1 nouicianum P nouationum M 3 discendat C consummat C 4 quali (corr. qualls) P quale X 6 ifcaque P 7 sarita (corr. samarita) Jf excipientcs NX • qui NX ad om. P 8 et sententiam X 9 .\'t] ut N indignatis G, A (corr.) 11 nt] in (corr.) M 13 iudae M 14 iociperit (corr.) N 15 data est N, G icorr.) lex om. M iustitiam habuit (corr. iuatum fuit) N 16 ad] om. (add.) C eras. N eiorcere N 17 ftinebreuiter C, N (corr.), X (corr. B) 18 blnspheinauera»t N 19 uitulii C (corr.), G, A (corr.) nitnli. N 22 suam om. M 23 prum(p)tior CX initia] ipsa initia P ..sua M uiderat M )

200
uero, propter quod pia et ad misericordiam facilis est, primordia sua mitissima et clementissima demonstrauit, ut ipsa oblectatione omnes ad indulgentiam prouocaret. postea autem et illa, quae asperior uisa est, propter fragilitatem humani generis non solum rigorem suum molliuit. sed et humanam et piam se praestitit et haec, quae clemens uisa est, aliquando uindicauit. Anania etenim cum Sapphira uxore sua diuinitus caesi sunt; et Etimas magus, incredulus et dei legi repugnans. domini iudicio et uirtute caecatus est; et Herodes rex, propter quod honorem non dedit deo, ab angelo dei percussus, scatens uermibus expirauit. ne, quia misericordia praedicatur, inultum omnino putarent homines et inpune peccari, timorem posuit ostendens ad hoc dari ueniam delictorum, ut quasi ex mortuis uiuificati postea abstinerent se a contrariis, ut id elaboretur, ne quis hinc cum crimine exeat, quia ad iudicium uenietur. haec enim uni cuique sententia inputatur, in qua defungitur. quoniam igitur noua lex plenitudinem habet misericordiae, ne contemptui duceretur ab amatoribus peccatorum, in supra dictos uindicauit. uetus uero lex, quamquam ad uindictam data sit, quibusdam tamen ignouit, ne omnino crudelis duceretur, sed in plures uindicauit, quia sensus eius ad ulciscendum promptus est.