Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Spiritui autem sancto ut fiat iniuria, causa nulla existit; officium enim eius offensionem non parit, quia in uirtute signorum et prodigiorum apparet. quis enim insilire audeat contra eum uidens mortuos excitatos? aut quis irascatur ei, cuius effectu uideat currentes paraliticos, caecos lumen admittere, surdos audire? aut quo modo non amabit eum, quem uidet spiritus inmundos eicere, leprosos mundare et simul omnes infirmitates curare? huic Iudaei maluerunt iniuriam facere opus eius dicentes opus esse daemoniorum, dum modo inuidiam adque odium, quod circa saluatorem exercebant, explerent. idcirco neque hic neque in futurum peccatum hoc remitti eis ostendit.

Sed Nouatianus: \'maiora\', inquit, \'crimina nominatim remitti probentur, id est idolatria et fornicatio post lauacrum. idcirco enim in baptismo\\ ait, (simul omnia remittuntur peccata, ut de cetero si quid graue commiserint, nullo modo ueniam consequantur, quia post acceptum spiritum sanctum quod contra spiritum sanctum est admitti non debet). quis neget peccari numquam debere, sed si esset possibile? porro autem sciens deus fragile genus humanum semper remediis salutaribus prosecutus est eos, ut post peccata haberent quo modo se repararent. si autem spiritus datus prohibet peccantibus dari paenitentiam, nulla prouidentia est in nouo testamento et melius uidebitur ueteribus prouisum, quibus medicina ista [*]( 4 cf. Mattb. 24, 24 etc. 10 cf. Matth. 12, 24 etc. 12 cf. Matth. 12, 32 15 cf. Tit. 3, 5 ) [*](k/.G) [*]( 3 extitit CNX 4 enim om. X paret N, A (corr.) et] ac P efc»» N 5 insibilare (re uidetur m2) N insilere X audiat (corr.) C uidentes N -6 affectu P uideant C, N (corr.), X .7 curantes P 8 amaait C amabat N uidit NFB 9 iecere C ei.cere N 11 dummodum FB 13 peccatum om. N 15 remitti] re remitti M non (add. 8. l. 1112) remitti X probentur (corr. m2 probantur) X, (corr. m2 prohibentur) A 17 grauew»*» N 21 dna FB flagelle C 23 reparent ih P pararent C repacarent N 25 in ante melius add. M ) [*]( 14* )

212
minime est denegata. et quo modo maior gratia in nouo est quam in ueteri? nam hoc inimici est, qui sciens aliter hominibus prouideri non posse, ut perueniant ad salutem, quam interuentu paenitentiae, spiritum sanctum det, cui si iniuria facta fuerit metu aliquo aut per errorem, iam satisfactio locum non habeat reformandi hominem; hoc est occasionem quaesisse perdendi hominis, non saluandi. sed absit, quia dominus ait: filius hominis non uenit animas perdere, se.d saluare. nam si nobis peccata, quae in nos peccamus inuicem, si conuertamur, septuagies septies remitti a nobis alterutrum praecepit deus, quanto magis ipse, si in illum peccetur, ignoscit conuersis! omnem enim peccatorem conuerti uult.

Unde apostolus fornicariis et inmundis remissum probat dicens: ne forte ueniens lugeam multos ex his, qui ante peccauerunt et non egerunt paenitentiam super inmunditia et fornicatione, quam gesserunt. probat quosdam egisse paenitentiam, de quibus non dolet, sed gaudet: aliquos autem significat non egisse fornicationis suae paenitentiam, propter quod et lugere se eos dicit non pertinentes ad uitam, quia non egerunt paenitentiam. si enim huius criminis in hac uita semper agenda paenitentia esset, non diceret lugere se eos, quia non egerunt, sed quia non agunt. sciens autem hic et incipi et peragi paenitentiam, ait quia (non egerunt). hoc enim uolebat, ut ueniens ad eos pacem haberet cum communione eorum. ecce probatum est fornicariis post [*](8 Luc. 9, 56 10 cf. Matth. 18, 22 12 cf. Ezech. 18, 32. 33, 11 14 II Cor. 12, 21 23 II Cor. 12, 21 )[*](def. G) [*](1 minima C est in nono X 4 si otn. M 7 hominis (corr. homines) C homines VA R hominis] add. ait P Don-saluare om. P animas] homines X 9 nobis M 10 remitte (corr. rec.) M a om. M 11 praecipit ex si om. P, M (add. rec.) 12 enim om. X 16 fornicatione et inmunditia P inmnnditiam (corr.) X fornicationem (corr.) XA 18 autem otn. P 19 propter-paenitentiam om. P 22 se om. M sciens (corr. scientes) X scientea X 23 et incipi et peragi] ».incipient Tent m2) peragi (corr. peragere) X ait] eras. X 24 hec P 25 proba (corr. rec.) M )

213
actam paenitentiam communicandum. non enim potest illis communicari quamdiu agunt; tunc autem communicandum est, cum desinunt agere iudicio ecclesiae.