Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Inpossibile est enim homini ut non peccet. unde Iohannes apostolus: si dixerimus, inquit, quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus et ueritas in nobis non est; si confitemur peccata nostra, fidelis et iustus est, ut remittat nobis peccata et mundet nos ab omni iniustitia. sic Dauid meruit ueniam et reformationem, cum confitetur peccatum. certe Christianis loquitur apostolus; ait enim in subiectis: filioli mei. haec scribo nobis ut non peccetis; et si quis peccauerit, aduocatum habemus apud patrem Iesum Christum. hoc dicit, ut si post baptismum peccauerimus, aduocatum subplices deprecemur, ut exoret pro nobis patrem. si enim apud ueteres nostros paenitentia habuit locum, qui fieri potest ut hoc tempore locum non habeat, quando maior clementia praedicationis est? et qui inimicis misertus est uocando illos ad gratiam amicis factis non [*]( 2. 3 cf. Matth. 21, 33—39 etc. 6 Rom. 11, 29 12 I lob. 1, 8. 9 16 cf. II Reg. 12, 13 18 I Ioh. 2, 1 )[*](&I.& ) [*](3 sicut FB 4 famulosj filios X largirentur (corr.) N 5 concidit (corr.) peccata C peccantibus concedit N 6 paulus apostolus N 8 at] et N 9 grauitam CFB 11 iohannis C 13 Beducimua PN desspicimas (corr. rec.) M 15 nos] nobis (corr.) M iustitia (corr. rec.) M 16 sicut NX confiteretur Nm2 B 17 christianud P 21 aduotam M duplices F; (corr. duplicis) B dupces (corr. m2) A 23 qui scripsi quin P, M (corr. rec. quomodo), CNX 24 quanto CSX )

208
miserebitur cum mercede? tribulatio enim cordis merces est paenitentis. quod si esset uerum, dolerent homines ex inimicis factos se amicos. aut qualis aestimandus erat ille, si inimicis non paenitentibus misericordiam daret, amicis uero et precantibus non daret? praeterea cum sciat dominus diabolum aduersus amicos et seruos dei plus se extollere et saeuire, unde dicit Petrus apostolus: uigilate, sobrii estote, quia aduersarius noster diabolus fremens sicut leo circuit quaerens quem deuoret?

Quoniam ergo nouit dominus aduersarium nos habere horrendum et ualidum, si uicti ab eo fuerimus, uult nos ad auxilium suum confugere dolens elisos nos, ut uirtute eius reparati fortiter repugnemus. sicut enim nisi breuiati fuerint dies illi, quos dicit dominus, nulla fiet salua caro, ita et, si negetur hominibus paenitentia, nemo poterit saluus fieri. si enim nemo, inquit, gloriabitur mundum se habere cor. et alibi: nemo, ait, sine sorde, nec infans unius diei. quis poterit euadere, si paenitentia denegetur? et ubi est quod dicit dominus, quia gaudium erit in caelo super peccatorem paenitentiam agentem?

Sed: \'maiora crimina,\' inquit, \'ignosci non debent, fornicatio et idolatria/ et ubi est dictum dominicum, quo omnia peccata et blasphemias promittit remitti hominibus, spiritus autem sancti blasphemia non remittetur hominibus? omnia penitus peccata dicit posse remitti excepto uno. nunc [*]( 1 cf. Ps. 24, 17 6 cf. II Cor. 10, 5. II Thess.,2, 4 7 1 Petro 5, 8 13 cf. Matth. 24, 22. cf. Marc. 13, 20 16 cf. Prou. 20, 9 17 cf. Hiob 14, 4. 5 19 Luc. 15, 7 22 cf. Matth. 12, 31. Marc. 3, 2" 23 Matth. 12, 31 ) [*](. clef. (}) [*](1 mi.serebitur M mercis MC, N (corr. m2) FB 4 paenitentibus om. X ann (add. cis rec.) M uero om. X 6 seruire C 7 apostolos (corr.) N 8 noster M (corr. rec. uester), om. (add.) C, (corr. mS ueater) Å 10 nouerit (corr.) C uos] u"nos C 11 sic (eorr.) K 12 dolentes P ut] et X 14 fieret P 15 saluos (corr. rec.) M 18 p(a)enitentiam CN (corr.), X denegatur M fort. recte 19 super] super nnum (om. unum et add.) 0 suN (corr. m2) peccatore P,N(ex -em) agente f, A (ex -em) 21 sed] si P 23 remittit (corr.) C 24 sCs FB remittuntur X )

209
elige, Nouatiane, de quibus uis dictum: de adhuc non credentibus aut de iam credentibus? si de non credentibus, quo modo datur remissio peccatorum, cum constet omnes, antequam credant, in deum peccare et in spiritum sanctum? nam non nulli gesta dominica magias appellant opus spiritus sancti daemoniis adsignantes. si autem de credentibus uis dictum, exclusa est adseueratio tua, quia omnia peccata remittentur: et qui dixerit, inquit, uerbum contra filium hominis, remittetur ei. ergo siue in deum siue in Christum peccetur, remittetur hominibus; omnia enim peccata conplexus est praeter in spiritum sanctum. itaque non hoc peccatum uult intellegi, quod peccatur in deum, hoc esse et in spiritum sanctum; si enim hoc esset, non utique istud exciperet. quoniam ergo aliud peccatum significat, cum blasphematur in spiritum sanctum — ad personam enim pertinet hoc dictum, non ad naturam spiritus sancti —, siue iam credentibus per paenitentiam siue futuris credentibus per baptismum omnia remittentur peccata.