Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Sic autem diaconos aduersus presbiteros defendit, quasi ex presbyteris diaconi et non ex diaconibus presbiteri ordinentur. sed quia Romanae ecclesiae ministri sunt, idcirco honorabiliores putantur quam apud ceteras ecclesias propter magnificentiam urbis Romae, quae caput esse uidetur omnium ciuitatum. si ita est, hoc debent et sacerdotibus suis uindicare, quia, si hi qui inferiores sunt crescunt propter magnificentiam, ciuitatis, quanto magis qui potiores sunt sublimandi sunt! quicquid enim officialibus praestatur, augmentum fit potestati, sicut honor serui ad laudem proficit \'domini, quamquam apud iustum iudicem deum uni cuique hic honor maneat, qui creatus est singulis ecclesiarum officiis, ut qui diaconus est diaconii honorem per omnes ecclesias habeat - non enim qualiscumque honor est antistiti dei seruire, in ecclesia dumtaxat — et sacerdos totius honoris ecclesiastici dignus habeatur. [*]( 6 cf. Nam. 3, 31 8 cf. IIII Heg. 3, 11 19 cf. Ps. 7, 12. II Tim. 4, 8 ) [*](itl, iJ) [*]( 1 diconi X inaenerecandiores (ne partim eras.) M inuericondiores CX a inistena (corr.) M 5 fundennt C funderunt OA 6 uidimus . CNX constitum MG 8 quia G 9 diaconus (corr.) M defnndit X (corr. Am2 rng., B) 10 praebiteris M diaconis C et non om. M 11 honorabiliore (corr. rec.) M honerabiliores (corr.) C 14 uindicare om. C 15 quia si hi] quia sibi M quasi hi X quia si hii GA. qui om. CNFB magmagniifcentiam M 16 quae C potentiores GA om. pr. sunt N 18 domini] dill M aput dm (dm eras.) M 19 hic om. X creatus] cretus M (corr. rec. decretus), NF, A (corr. m2 decretus) 20 diaconus] diconus (COfT. rec.) M 21 diaconii] diaconi CX 22 ecclesiam CX 23 ecclesiasticae C ) [*]( 13* )

196
maior enim ordo intra se et apud se habet et minorem; presbiter enim et diaconi agit officium et exorcistae et lectoris,.

Presbiterum autem intellegi episcopum probat Paulus apostolus, cum quando Timotheum. quem ordinauit presbiterum. instruit qualem debeat creare episcopum. quid est enim episcopus, nisi primus presbiter, hoc est summus sacerdos? denique non aliter quam conpresbiteros hos uocat et consacerdotes; numquid et ministros condiaconos suos dicit episcopus? non utique, quia multo inferiores sunt et turpe est iudici dicere primiscrinium. nam in Alexandria et per totam Aegyptum, si desit episcopus, consignat presbiter.

Quanta autem sit dignitas ordinis sacerdotalis, causa ostendit Caiphae, qui, cum esset homo pessimus, profetauit. quare? inquit, (quia princeps erat sacerdotum\'. et iterum multum distare inter diaconum et sacerdotem liber adprobat, quem dicimus Actus Apostolorum. cum enim ex Samaria credidissent Philippo praedicanti, diacono ab apostolis ordinato: miserunt. inquit, ad Petrum et Iohannem ut uenirent et his. qui crediderant, darent spiritum sanctum per manus inpositionem.