Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Ambrosiaster
Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908
Quamquam Romanae ecclesiae diaconi modice inuerecundiores uideantur, sedendi tamen dignitatem in ecclesia non praesumunt. ut autem non omnia ministeria obsequiorum per ordinem agant, multitudo facit clericorum. nam utique et altare portarent et uasa eius, et aquam in manus funderent sacerdoti, sicut uidemus per omnes ecclesias et sicut constitutum est a domino per Moysen. aut numquid meliores Heliseo sunt, qui aquam fundebat in manus Heliae?