Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Hi sunt anni quos conprehendit apostolus ad [*](2 cf. Gen. 15, 16 4. 12. 19 Ex. 13, 18 11 Gen. 15, 16 ) [*]( . 1 abraam MB 4 filiis M, (is eras.) G 9 dilengentibus M ac sedulis P acredulis MC ac credulis N ac**delis (eorr. ac fidelis) F acrudelis G, (a eras.) A crudelis (corr. m2 acredulie) B 10 reuelet (corr. reuellet) C 14 ac om. M 16 memoriint M 18 hae] hae* JY hebr(a)ei X acciperunt FG 19 geratione M exiuerunt (corr.) C filiis M (corr.), C 21 Abraham] ab abraham N, sed cf. p. 10, 10 israhel] ihsrahel (h pr. m2 uel 3 8. l.) M israhel qua C 24 chanan C hannan N quindecem M 25 hii CX galathas NG )

35
Galatas dicens: post quadringentos et triginta annos facta est lex. igitur hae quattuor generationes natae sunt in Chanaan, id est in Isaac una, altera in Iacob, tertia in Leui, quarta in Gedson et Caath et Merari. cum intrassent autem filii Israhel in Aegyptum, Caath genuit Ambram — haec est prima generatio facta in Aegypto —; Ambram autem genuit Aaron et Moysen et Mariam, quae est secunda facta generatio in Aegypto; et Aaron genuit Eleazer et fratres eius, quae est generatio tertia; Eleazer autem genuit Finees quarta generatione. hae sunt quattuor generationes procreatae in Aegypto. unde ait deus ad Abraham: peregrinum erit semen tuum, et seruitio oppriment eos; ego autem liberabo eos, quarta generatione exient inde. uide si non apertum est, quia non aliud significauit deus, quam quod gestum est in Aegypto. Moyses autem ut etiam illam generationem poneret, quae cum Iacob patre suo intrauit in Aegyptum, ex qua istae quattuor originem habent, dixit: quinta progenie exierunt filii Israhel de terra Aegypti.

XI. SI UIRI IUSTI UOLUNTAS BONA EST, QVID EST UT ISAAC NON ESAU QVEM UOLUIT, SED IACOB QVEM NOLUIT BENEDIXERIT?

Iusti hominis, quantum ad conscientiam eius pertinet, uoluntas bona est; quantum autem ad praescientiam, inmunis [*]( 1 Gal. 3, 17 3 cf. Ex. 6, 16-25 11 cf. Gen. 15, 13. 16 17 Ex. 13, 18 19 cf. Gen. 27, 23. 27-29 ) [*]( 1 annis X 3 chanan* C channan N in pr. om. CF 4 Gedson] gedeon P, (corr. m4 gedBon) M, CNX cath C 5 ambram (corr. amram) MNG amram B 6 aegyptum NX ambram (corr.) MNG abraham (corr. amram) A amram B 7 generatio facta GA facta (corr. facto) M 8 eliazerh C eliazer (corr. m2 AB) X 9 eliazer FG genuit aatem GA 10 haec M 11 et (t in ras.) M 15 gerationes (corr. mi) M 16 aegypto MCNX, sed cf. lin. 5 17 quanta (corr. m2) M 19 insti uiri B bona est uoluntas GA quid est ut] ut quid P ut C quare NX 20 benedixit quem noluit N, (uoluit corr. m2 A) X 21 benediierit scripsi, benedixit codd. 22 iusti enim P nominis P homines C 23 autem] enim N praeaentiam X ) [*]( 3* )

36
est ab aduersis. deus enim solus est, qui de futuris iudicat. ac per hoc Isaac iustus, quantum ad praesentem humanitatem dignum est, maiorem filium suum benedicendum magis putabat. sed deus, qui occultorum cognitor est, minorem benedictionem mereri ostendit, ut in benedictione non hominis ostenderet esse beneficium, sed dei esse, et quia officii dignitas est, non hominis meritum, quam dei sequitur benedictio. denique dictum est a deo in Numeris ad Moysen et Aaron sacerdotes: uos autem ponite nomen meum super filios Israhel; ego dominus benedicam eos, ut gratiam traditio per ministerium ordinati transfundat hominibus nec uoluntas sacerdotis obesse aut prodesse possit, sed meritum benedictionem poscentis.

Quanta autem dignitas sit ordinis sacerdotalis, hinc aduertamus. dictum est autem de nequissimo Caipha, interfectore saluatoris, inter cetera: hoc autem a semet ipso non dixit, sed cum esset princeps sacerdotum anni illius, profetauit. per quod ostenditur spiritum gratiarum non personam sequi aut digni aut indigni, sed ordinationem traditionis, ut quamuis aliquis boni meriti sit, non tamen possit benedicere, nisi fuerit ordinatus, ut officium ministerii exhibeat. dei autem est effectum tribuere benedictionis.

XII. QVARE ABRAHAM FIDEI SUAE SIGNUM CIRCUMCISIONEM ACCEPIT?

Si uelis aduertere, non incongruum uidebis quod putas diuersum esse a ratione. credens enim filium se habiturum, in quo omnes gentes benedicerentur et a quo sanctimonium exortandum erat, illa in parte signum accepit, per quam [*](4 cf. Dan. 13, 42 8 Num. 6, 27 15 Ioh. 11, 51 22 cf. Gen. 17, 10. 11. Rom. 4, 11 25 cf. Gen. 18, 18 ) [*](4 est cognitor P 6 esse et scripsi, et P easet cet. 8 autem om. PCNX 11 transfondat (a alt. in ras.) M 14 de nequisaimo] deoiquissimo CF 17 profeta N 19 quam (add. m2 uis AB) X 20 miniaterii (i quart. in ras. mS) M 22 oircumcisionis CNX 28 accipit C 24 auertere (corr. m2 AB) X 25 diuersam C )

37
generatio fit filiorum et cessat, ut sanctior sit. sed si aliquibus deformatio uidetur, animaduertant Abraham in eo gauisum et filios eius hoc testimonio fuisse gloriosos. nam Achior utique unus ex principibus gentilium uidens tantam uirtutem esse in deo Abrahae, ut Olofernem ducem exercitus Assyriorum, cuius potentiam tota terra tremebat, proprio gladio manu feminae decollaret, sponte se circumcidit, arbitratus ex eo ipso dignitatem sibi quaesitam. nonne prae se fert, si quis pro nomine Christi oculum aut aliquod membrum amiserit? nonne partem ipsam humanis uultibus ingerit, ut appareat gloriosus? pro fide enim aliquid ad tempus amittere lucrum est facere.