Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Sane quoniam superius peccata ex sensibus ortum capere diximus, dum contra legis imperium uel rationem aliquid aspicimus aut audimus, id est si solem uidentes adorandum eum putemus propter pulchritudinem eius, tunc male uidemus, quia ad iniuriam pertinet creatoris communis, ut quod illi soli debitum est deputetur creaturae, quippe cum [*](1 possuntj ai add. P dicatur scripsi, dicantur codd. 2 ant] et NX uel] et X 3 dicitur N dicatur X o testum MN 7 in mundo bis Cml reniti M nec NF 8 se] rem NX 11 Bucc»enset (cc m ras. i eras.) C Bustinens et N sustinens X 12 uidi N uidet B 15 acoerbius (gloBB. grauius) M acerbior Cml aceruior NX 17 id] cottidie P om. N nec M 18 aspera C dil. enim] qui (corr. quae) dil. enim C qui dil. enim NX 19 aliquando-peccata in ras. (m. rec.?) C 20 condemnuntur C utuntur C )

17
ab eo prohibitum sit per legem. aut cum corpora bene conposita et decora uidemus aut, aliquid proximi si concupiscamus, aliter ea aspicimus, quam mandat lex, tunc fit peccatum quod uocatur malum. sed forte dicatur: nihil formonsum debuit fieri, ne nos peccaremus\', ut tutela nostra ex aliorum deformitate constaret, nec ferrum esset, ne de eo fierent homicidia, neque lucerna in usu esset, ne fures lumine eius ad effringendum uterentur, ut quod magnopere omnibus utile est deesset propter quorundam uaniloquia, cum constet semper nos omnia aspicere et non tamen semper concupiscere, quia non illorum uitium, sed nostrum est cum sumus neglegentes. quod constat ex interuallo creari, quia non sumus quod deus est. sic autem male audimus, si audientes idola deos esse consentiamus, ant si turpia cantantibus aurem commodemus. tunc autem bene audimus, si audientes de deo quod unus sit oblectemur. si quis autem contra legem aliquid audiens adsentiat, peccat: hoc erit male audire.

II. CUR DEUS MUNDUM FECERIT.

Fecit, quia est opifex; aut negetur, si non est. sed esse ipsa opera manifestant. fecit ergo ut esset quod ante non erat, quia sine dubio melius est esse, quam non esse. sed dicitur: <inane fuit aliquid ubi faceret, aut quid prius erat ubi fecit?\' hoc uas electionis paucis absoluit. ait enim cum de deo esset sermo: in ipso uiuimus et mouemur et sumus, hoc est omnia esse in deo, quia ubique est et ante omnia solus, aeternus, inuisibilis omni creaturae.

Et ne mysterium praetermisisse uideamur aut potius ignorasse cur mundus factus sit, dicimus diaboli apostasiam [*](23 cf. Act. 9, 15 24 Act. 17, 28 ) [*]( . 4 formonram PCOA formosum cet. 6 homicida X 7 lumini X 9 ««conrtet N constat X 11 cum] quod P 12 ai M 14 commodemnr NX 17 hoc erit] herit M malum P 19 negetur] non egit C 28 pgacis] paulus X 24 ipso enim M 28 sit] eat NX diaboli] diabolica M apostasiam] potestas iam M apostatas NX ) [*]( L. Pi.-Ang. Qaaelt. tesU ) [*](2 )

18
multos angelos, id est spiritales potentias, secum in praeuaricatione traxisse, dum uult sibi regnum impia praesumptione defendere. quod profeta Eseias significat dicens: quo modo cecidit de caelo Lucifer, qui mane oriebatur? id est (qui ceteris lucidior apparebat\'. erat enim quasi princeps multorum, inter quos clarior erat, quorum societate ad impium descendit certamen. uidens enim infra se multas spiritales potentias, quippe cum in paradiso dei praestantior esset cognitione mysterii caelestis, ipsa elatione inflatus uoluit dici deus, hac scilicet ratione, qua etiam in praesenti uita exemplum eius quosdam imitatos uidemus, qui contemplatione adgregati circa se militis extolliti satellitibus in hac re fomitem conspirationis praebentibus imperium sibi uindicare uoluerunt.

Hinc est unde deus, ut eius praesumptionem non potestate, sed ratione destrueret, materiam condidit, quae esset rerum confusio, ex qua faceret mundum. distincta enim, quae simul confusa erant, hunc praestiterunt quem uidemus ornatum. discretis enim ab inuicem substantiis facta conpaginatione mundus uocatur, quia una quaeque res ab altera segregata ad mundum apparuit, ut hic homo positus, creatus ex supernis et inferis, id est ex caelestibus et terrenis, unius dei dominum non tantum uoce, sed et imagine, qua unus ab uno deo factus est, ex quo ceteri orirentur, ostenderet. ideo enim unus unum fecit, ut doceret ab uno esse omnia ac per hoc unum esse deum, ut superior creatura ad confusionem suam in homine disceret, qui e terra conditus est, ueritatem. [*]( \'3 Esai. 14, 12 ) [*]( 1 in om. Mml praeuaricationem PGA 2 uult om. X S defenderet Am2Bm2, add. nisus eat Gm2 7 dicedit (corr.) C intra X 12 milites MNFA, (corr. m2) GB extuliti PM sateliibus (corr. m3) M 14 praesumptione X. 20 mundum] mundum et postea aliqua s. l. eras.; mg. glossator add. ut hic homo positus apparuit omissa in textu M 25 ad) ab (corr.) M 26 e om. (add. m3 s. I.) M est] .- N )

19

Ex eo diabolus inimicus exstitit hominis; peruidit enim quia ad accusationem eius factus est homo. unde subtilitate sua id egit, ut in eadem illum praeuaricatione, in quam ipse ruit, induceret, ut accusatorem suum participem suae damnationis efficeret. ex transgressione enim deitatem illi spopondit, ad quam ipse dum adfectatur deiectus est. et quia omnis natura a crimine libera est, ex accidenti sunt nomina — ante enim res, postea significatio — ac per hoc satanas) et diabolus) ex actu eius conposita sunt nomina, ut sit non naturae eius, sed uoluntatis significatio.

Itaque ut propositum dei, quod in causa creati hominis decreuit, maneret et factum diaboli, per quod hominem circumuenit, ad cumulum reatus eius proficeret, Christus de sacris sedibus ad terras uenire dignatus est, ut et hominem a transgressionis sententia liberaret et diaboli futuram perditionem, ne quis factum eius imitaretur, ostenderet. propterea dixit Iohannes apostolus: ideo uenit filius dei, ut solueret opera diaboli. qui si natura malus esset. poenam illi promittere aut dementis erat aut iniqui. quia enim arguat eum, quem uidet non aliter aliquid facere, quam natura eius admittit? si igni potest suscenseri, quia urit, aut aquae quia infrigidat, cum non utique uoluntate hoc faciat, sed natura? unde et diabolus, si natura malus esset, uoluntatem non haberet. nec enim posset discernere, sed uno adque eodem modo omnibus se quasi caecus inmergeret.

Porro autem iudicio quodam hoc agit; nam uoluntatem suam facientibus parcit, a quibusdam neutericis dissimulat, [*](17 I Ioh. 3, 8 ) [*](1 existet aut existit X praeuidit CNA 3 eandem P praeuaricationem P 6 ad quam (corr. a qua) NF 7 liberata X accedenti NX nomina] omnia N 13 proficere NF 14 et ut M 15 diabolia (corr.) M 17 iohanneB (o in ras.) M soluat (corr.) N 18 innatura C 19 qui F, (corr. m2) B 20 naturam M 21 suscensurus C qui aurit P quia aurit (a alt. eras.) M qi aurit (corr.) C quiaurit N 24 poseit C 27 ne ut ericis C neotericis (o m3 in ras.) B . ) [*]( 2* )

20
ad dei auxilium confugere uolentibus offendicula et inpedimenta opponit, seruis dei insidias tendit et promptioribus circa eius obsequia magis infestus est. unde manifestum est uoluntatem eius esse in crimine. quam ob rem Petrus apostolus ait: sobrii estote et uigilate, quia aduersarius uester diabolus tamquam leo rugiens circuit quaerens quem deuoret. gentiles non quaerit, Iudaeos non quaerit, malae uitae et conuersationis non quaerit, sed quaerit dei seruos et Christi, quos sibi scit inimicos, quia factum et praesumptionem eius condemnant.