Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

LXXXVIII = XC

LXXXVIIII.

LXXXVIIII = XCII

XC.

XC = XCIII

XCI.

XCI = XCVI

XCII. DE AETERNITATE FILII.

Quoniam sunt quidam, qui nondum adhuc discussa erroris caligine nec purgata uel detersa ueternosae uitae carie terreno [*]( 7 Eccli. 2, 1 10 Act. 14, 22 19 II Cor. 12, 9 ) [*]( 1 contrahitar a 3 iam om. a 4 diacitur] dicitur (corr. docentia) K 9 temptatitmem, quoniam K 10 homo. Haec K per] add. multas s. I. K 18 perseuerantis a 16 adductus Ka 20 nam] uera a 30 carie D )

478
sensu aestimantes dubitant uel de dei filio uel duos unum esse — perfida enim et contumax natio Iudaeorum, quibus fons legis et sacramentorum thesauri patuerunt, non ambigit, sed nefariis pernegat uocibus —, breuiter, quantum tractatus contractior patitur, edisseram. spes enim ignorantibus, si uelint discere, integra dimittitur; poena dissimulantibus perpetua destinatur.

Deus omnipotens, cum magnitudine ac bonitate praestantior sit, magnum aliquid et maxime bonum edere ex se atque exhibere debuerat, sed, si quid edidisset quod contra modum excellentiae suae foret. aut non potuisse amplius — quod in omnipotentem non cadit — aut noluisse — quod in benignissimum — uideretur. certe in summo deo grande non fuerat fecisse quod intra se positum uim plenae summitatis non esset habiturum- . turum. super se ergo nihil erat — nihil est enim quod deum uincat —, infra se parum fuerat, quia minus maximo non congruebat. simillimum itaque suum filium creans edidit ex se quasi alterum se, ac sic illud summum et maximum bonum, quod nobis ex deo suppetit, per eius ad nos propaginem redundauit.