Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Ambrosiaster
Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908
\'Si igitur sic se haec habent, quo modo uos,) inquit, \'Galatae Iudaei facti Christi arbitrium corrumpitis?\' ideo dixit illis: euacuati estis a Christo. ius enim reconciliationis, quod inter eos constituerat, spernentes ad pristinum Iudaeorum sensum conuersi sunt, accusantes tam se quam reconciliatorem; omne enim quod displicet accusatur: et quoniam haec res Galatas ad legem conuerti coegerat, ut unum deum sine mysterio faterentur, quasi legi esset inimicum, si Christus deus diceretur, dicit: arbiter, hoc est mediator, unius non est — sed duorum utique; uos autem conuersi ad legem arbitrum recusastis —, deus tamen unus est.\' quo dicto non sic se Christum deum praedicare testatur, ut alterum deum faceret aut duos profiteretur, sed unum esse deum, sicut et in lege dictum est, quia, cum Christus de deo deus praedicatur, non ad alterum proficit deum, quia quod de deo est non se permittit alterum [*]( 3 cf. Gal. 2, 4 6 Eph. 2, 15 14 Gal. 5, 4 21 Gal. S, 20 23 Gal. 3, 20 25 cf. Ex. 20, 3 etc. 26 cf. Symb. Nicaen. ieste Torno Damasi (Eccl. Occid. Mora. ed. Tumer I 283) ) [*]( 2 omnis om. a Hii D 9 professionee] et add. D 10 iadeoram D 11 circumcisione D iudicante D indicante a praeputio D 12 hoc] ambobus K add. ambobus a 14 illis om. K 16 spernebant (ebant in ras) K Iudaeorum pristinum K 17 sunt om. K 23 quo dicto non] Quod dicit (non add. 8. Z. m2) K Non dicit a deum om. K 24 testatur om. Ka 26 Christns cum Ka 27 quod] qui a )