Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Apertum est adueniente saluatore plenitudinem factam ueritatis, quae enim latebant et quod promissum est dum reuelatur et manifestatur, plenitudo fit ueritatis. tunc credentes accepto spiritu sancto fiunt filii dei. nam inspiratio, quae legitur facta a deo in Adam, animae traditio est. spiritus enim frequenter pro anima ponitur dicente euangelio inter cetera: et reuersus est, inquit, spiritus eius ad illam et in psalmo: spiritum, ait, contribulatum et cor contritum deus non spernit. frequenter tamen aliqui codices non sic habent: et inspirauit deus, sed: insufflauit deus in faciem eius spiritum uitae et factus est homo in animam uiuentem. non quia dixit: spiritum uitae, ideo spiritum sanctum significauit; nam et de animalibus ita ait: in quibus erat spiritus uitae. spiritus uitae dicitur, quia animat corpora ad uitam.

XLIII.

XLIII = XXXVI

XLIIII.

XLIIII = XXXVII

XLV. \'IN SOLE\', INQVIT, \'POSUIT TABERNACULUM SUUM,\' ID EST CORPUS SUUM, IN QVO HABITAUIT CHRISTUS, QVIA A PILATO FLAGELLIS CAESUS EST: QVO MODO ERGO IN PSALMO DE CHRISTO: \'FLAGELLUM NON APPROPINQVABIT TABERNACULO TUO\', QVIPPE CUM TEMPLUM CORPUS SUUM DIXERIT?

Et filii hominis et dei filii corpus templum esse intellegitur. deus tamen, id est dei filius, quamuis in carne uenerit, in anima tamen habitauit, ergo tam anima quam corpus [*]( 1 Ioh. 1, 16. 17 10 Luc. 8, 55 12 Pa. 50, 19 14 Gen. 2, 7 17 Gen. 7, 22 20 Ps. 18, 6 28 Ps. 90, 10 25 cf. Ioh. 2, 21 ) [*]( 8 dicitur a 13 sic non K 14 et] quia a 18 qui a 22 qui a 23 ergo] ergo dicitur K ergo dicit a appropraeinquabit (corr.) D 28 anima pr.] animo a )

426
tabernaculum est filii dei, licet unus sit deus et homo filius dei et filius hominis. ergo ex hac parte flagellum non appropinquasse dicitur tabernaculo eius, id est, anima eius, in qua habitat diuinitas eius, inmunis fuit a poena inferni uel principum eius. ne, quia hic quasi peccator, cum sit innocens, crucifixus est et passa est caro aliquid maestitiae, apud inferos anima eius putaretur, ostendit scriptura non potuisse animam eius turbari apud inferos, quia ad hoc descendit, hoc est pati se permisit, ut confunderet tenebras et principes earum remitteret hebetes. unde et ipse dominus ait: tristis est anima mea usque ad mortem. permissa est enim, quod naturae suae erat, ut tristaretur, tropaea protinus referens et spolia eorum, a quibus contristata fuerat usque ad mortem, post mortem iam in aeterno gaudio constituta. potest et de toto homine intellegi, quia qui peccatum nesciit a lege flagellari non potuit.

XLVI. CUR ADAM IN MUNDO POSITUS MANDATUM ACCEPIT UEL LEGEM, CUM IPSE DOMINIUM CETERORUM HABERET?.

Quamuis dominus in mundo positus sit Adam, tamen quia non utique ex se, sed a deo accepit, debuit huius rei significationem ex lege accipere, ut ipse, qui dominus uidetur, per legem ei subiectus esset, qui illi hanc dederat potestatem, ut auctoritas creatoris reuerentiam illi faceret per legem, ne dominatio tanta extolleret illum et inmemor fieret dei conditoris sui. [*]( 2 cf. Ps. 90, 10 4 cf. Apoc. 6, 8 etc. 8 cf. Luc. 16, 22 et Act. 2, 27. 31 10 Matth. 26, 88 ) [*]( 3 anime D 6 apud inferos anima eius] passa esse apud inferos anima K apud inferos anima eius passa a 6 anima eius] scil. passa esse 12 trophaum a 17 uel legem accepit Ka 19 in mundo dominus a. 20 id ante accepit add.. a 22 subiectus ei a )

427

XLVII. UETUS LEX DEUM IURASSE ALLEGAT — SIC ENIM DICIT: TER MEMET IPSUM IURAUI, DICIT DOMINUS\' —, SALUATOR AUTEM IURARE PROHIBUIT: QVO MODO NON DESTRUXIT UETERA?

Antequam notitia dei esset in terris, non aliter oportuit prouocare homines ad spem inauditam, quam iure iurando promissio illis fieret, ab eo utique quem non, ut dignum erat, sciebant. adubi autem coepit sciri, non utique iurare oportuit, quem mentiri fas non esset arbitrari. ideo ergo dominus nec seruos iam iurare praecepit, sed tales se instituere, ut sermonibus illorum fides habeatur. sacramentum enim iuris iurandi aut perfidia exigit aut fallacia inconstantis, ut, quia fallere homines solent, timore forte dei reuereantur; aut certe satis erit et qui fallitur, quia ex hoc offensam adquirit.

XLVIII. CUR IN LEGE ETIAM IPSI AARON DICTUM SIT, UT PRO PECCATIS SUIS HOLOCAUSTA OFFERRET, CUM DICAT DAUID: \'PRO DELICTIS HOLOCAUSTUM NON POSTULASTI\' ET IN SUBIECTIS: \'HOLOCAUSTIS NON DELECTABERIS.\' QVO MODO OFFERRI PRAECEPIT, QVO NON DELECTATUR?

Manifestum est holocaustis deum non delectari, sed pro satisfactione peccati gemitu et dolore cordis ueniam posse mereri. sacrificium autem testimonium peccati uoluit esse, ut se peccator per oblationem sacrificii confiteretur peccasse. remissio autem quo modo obtineretur, ipse alio loco ostendit dicens: frange esurienti panem tuum; si uideris nudum, uesti et domesticos seminis tui non despicies, aut [*]( 1 2 Gen. 22, 16 8 cf. Matth. 5, 34 15 cf. Leu, 3, 2 etc. 17 Ps. 39, 7 18 Ps. 50, 18 26 Esai. 58, 7 ) [*]( 1 sicut K 2 per memet ipsum iurani dicit OM. D 8 autem om. a iurasse a 7 eo] illo K quem om. (add. s. l.) D 8 adubi scripsi at ubi DKa 9 ideoque a 12 exegit Da 14 et] ei (i in ras.) K et (scil. timore eius) qui 15 sit] est Ka 27 non] ne a )

428
certe: cor contritum et humiliatum deus non spernit. primum ergo confitendum delictum monuit, deinde quo modo ignosci possit ostendit. nam numquam pro manifesto delicto sacrificium mandauit, sed pro ignoratis, quia etiam cum nescit homo peccat et, cum se putat recte agere, intentione quadam delinquit. tale peccatum dixit per sacrificium posse purgari.

XLVIIII. CUR SALOMON SPIRITUM SAPIENTIAE HABUIT, CUM UITAM MUNDAM NON HABUIT? UALDE ENIM MULIERIBUS DELECTABATUR AC PER HOC PECCABAT.

Primum merito suo accepit spiritum prudentiae, postea uero quam mulieribus nimium coepit uti et per hoc peccare, si habuit spiritum sapientiae, regni merito habuit, sicut et Nabuchodonosor merito regni in camino Christum uidit.

L. IN TOBIA: \'OPERA,\' INQVIT, \'DEI REUELARE ET CONFITERI HONORIFICUM EST\'; SALUATOR AUTEM OPUS DEI FACIENS: \'NULLI\', AIT, \'DIXERIS\'.

Non saluator opera dei celare debere dixit - nam alio loco: uade, inquit, et narra quanta tibi fecerit deus -, sed illorum testimonium refutauit aliquando et iactantiam pressit, ne uideretur, quod prudentibus absurdum est, ipse sibi ut seductor testimonium perhibere.

LI. UT QVID CIRCUMCISIO ET PRAECEPTA DATA SUNT POPULO, QVAE PRIUS NON ERANT NEQVE NUNC IN AUCTORITATE HABENTUR?

Circumcisio signum est fidei Abrahae, ut, cum in filiis eius hoc signum uideretur, scirentur eius filii esse, qui deo credens hoc signum acceperat; praecepta autem sabbatorum et [*]( 1 Ps. 50, 19 7 cf. m Eeg. 8, 12 9 cf. ibid. 11, 1—8 12 cf. Dan. 3, 92 14 Tob. 12, 7 16 Marc. 1, 44 18 Luc. 8, 39 20 cf. Luo. 4, 6 25 cf. Gen. 17, 23-27 ) [*]( 18 regni merito a 17 celari mauult Engelbrecht 18 fecit tibi K 20 absurdum est prudentibus K 23 erat a 24 habetur a 27 acceperit a )

429
praeteritorum testimonio data sunt et futurorum quae haberent figuram. futuri enim sabbati, quod in aeternis dabit requiem, figura est hoc sabbatum, quod in hebdomadam impletam factum est; escarum autem lex non in primordio legis data est, sed cum duce perfidia dei uerbis et promissis fidem nollent dare, ad duritiam cordis sui acceperunt praecepta non bona, sicut dicit propheta Hieremias. id enim actum est, ut ceruix eorum premeretur ad profectum illorum —- superbis enim hominibus et contumacibus non debuit tota creatura subici —, postea autem misericordia dei ueniente reddita est libertas edendi, unde dicit Petrus apostolus: quid inponitis iugum super ceruicem fratrum, quod neque nos neque patres nostri potuimus portare?

LII.

LII = XXXVIII

LIII.

LIII = XXXVIIII

LIIII. IN SAPIENTIA: \'QVI CREAUIT,\' INQVIT, \'ORBEM EX MATERIA INUISA\' ET CONTRA: \'QVIA EX NIHILO FACTI SUMUS.\'

Deum simul confusas substantias creasse scripturarum sensus declarat. permixtis utique tenebris hanc confusionem rerum, id est aera, aquam, terram tenebrosam, materiam dixit inui. sam, sicut in Genesi legitur: terra autem erat, inquit, inuisibilis et inconposita. ex hac ergo confusione creauit orbem instituto firmamento, ut intra ipsum aquis congregatis in unum habitatio fieret generi humano. distinctis enim et discretis substantiis in concauo domum habitabilem fecit.