Exameron
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Prima (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.1). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.
Sequitur guttur, per quod toto corpori uitale commercium et spiritus huius conmeatus infunditur. succedunt brachia et ualidi lacertorum tori, ualidae ad operandum manus et procerioribus digitis habiles ad tenendum. hinc aptior usus [*]( c ) operandi, hinc scribendi elegantia et ille calamus scribae uelociter scribentis, quo diuinae uocis exprimuntur oracula. manus est quae cibum ori ministrat, manus est quae praeclaris eminet factis, quae conciliatrix diuinae gratiae sacris infertur altaribus, per quam offerimus et sumimus sacramenta caelestia, manus est quae operatur pariter atque dispensat diuina mysteria, cuius uocabulo non dedignatus est se dei Helisaeus declarare dicente Dauid: dextera domini fecit uirtutem, [*]( D ) dextera domini exaltauit me. manus est quae fecit omnia, sicut deus dixit omnipotens: nonne manus mea fecit haec omnia? manus est totius corporis propugnaculum, capitis defensatrix. quae cum sit loco inferior, totum uerticem comit et honesto uenustat ornatu.
quia digne explicet pectoris cratem uentrisque mollitiam? aliter enim uiscera molliora non possent foueri et intestinorum sinus duris haut dubie ossibus laederentur. quid tam salutare [*]( E ) quam ut pulmo cordi finitimo limite iungeretur, ut, cum exarserit cor ira et indignatione, pulmonis sanguine atque umore citius temperetur? ideoque et mollis pulmo est, quia madet semper, simul ut rigorem indignationis emolliat. haec [*]( 5 Psalm. XXXXIIII 2 12 Psalm. CXVII 16 14 Esai. 66, 8 ) [*]( 1 toti WM\' corporis N\' 3 proceriobus C proeerioribus (ribus in ras. m2) P proceri opus G (proceris opuij m2) 4 hic CશM\' usus C 6 oraculo n 7 cibum ori ministrat ma in ras. min. spatii et nus est quae praeclaris extra u. C, cibum ... est quae orn. 91\' 8 enitet X 11 mysteria N\'S misteria cet. 13 qui C et (quae m2) G 14 omnia om. N 16 inferior N\'B inferiori eet. 17 comit C (i in ras.) 18 mol- . litiam C mollitiem cet. 19 moliora C possint (M\'M\' et (corr. m2) 91 20 haut B et m2 Pશ haud m2 GM aut GPilM ml cet. 23 ideoque et ΠΜS ideoque N\' (que eras. 2l) ideo B mollis II mollior X 24 haec ideo...p. 260, 17 remigio desunt in S. excidit fol.tim. 17 ) [*]( XXXII. Ambr. pars 1, rase. 1. ) [*](11)
Lien quoque cum iecore habet uiciniam fructuosam, qui [*]( F ) dum adsumit quo ipse pascatur, abstergit quidquid sordium deprehenderit, ut per fibras iecoris minutiores ciborum possint tenues atque subtiles reliquiae transire, quae uertantur in sanguinem uiribusque proficiant, non cum fimi sordibus egerantur. intestinorum uero circumplexi orbes et sine aliquo licet nodo sibi tamen inuicem nexi quid aliud nisi diuinam prospicientiam creatoris ostendunt, ut non cito esca pertranseat et statim ab stomacho decurrat? quod si fieret, iugis [*]( 141 A ) famis et continua uorandi libido hominibus gigneretur. exinanitis enim uisceribus et exhaustis, dum momentaria effusione uacuarentur, necesse erat inexplebilem atque insatiabilem cibi et potus generari cupiditatem, quam sine dubio mors matura sequeretur. ideoque prouide conficitur primum esca in utero superiore, deinde in iecore quoquitur eiusque uapore digestus transfunditur sucus eius m reliquas corporis partes eaque [*]( B ) substantia artus aluntur humani, quam Iosaphat accipiunt ad incrementum, senes ad perseuerantiam, relicum autem uelut superfluum per intestina deducitur et per illud ex transuerso ostium deriuatur.
denique etiam in Genesi arca Noe ad fabricam [*]( 1 obuiam CPVN\'B perstringere N\' prestringire C praestringere cet. 2 tamquam VN et m2 GP tam C et ml GP scrutari MSB et m2 GP uideamus CP 4 uicinam CV et (corr. m2) GP uitinam B 5 absterget WM aspergit CGP sordidum II (corr. m2 P) B 6 minutiores m2 GP munitioris GP ml CV munitiores cet. 7 reliquae CV et (corr. nl) GPW 8 non II et non N, fort. recte fimi II (f fimo Pm2) et fimo N 9 aegerantur CP ∗geręantur G (e alt. exp. m2) ueri C, om. B 10 necsi II (nexi GP m2); fort. necsi scripsit Ambrosius 12 ab stomacho (stomaco CP et ml G) IIM a stomacho (stomaco a ml) N\'S ad stomacQ B 13 fames N\'B et m2 GPJl 14 ezaustis CPV et ml GM 15 uacuantur N\'M cibi C (b ex p m3) 18 coquitnr GN 21 persiuerantiam C relictum C et (q 8. vt m2) P reliquum cd. 23 archa CViĮ\' )
Uenarum pulsus uel infirmitatis internuntius uel salutis [*]( D ) est. eaedem tamen cum toto diffusae corpore sint, neque nudae atque intectae sunt et ita leuibus operiuntur uisceribus, ut explorandi copia sit et celeritas sentiendi, quando nulla est uiscerum crassitudo, quae pulsum possit obducere. ossa quoque omnia tenui operta sunt uiscere et reuincta neruis, praecipue tamen capitis leui tecta sunt corio et, quo possint aliquod aduersus imbres et frigora habere munimen, capillis [*]( E ) [*]( 2 Gen. 6, 14 4 Gen. 6, 16 7 Xen. Comm. I 4, 6, cf. de Noe 8, 24 ) [*]( 1 ordinatur II (ordenatur CP) accipitur N\'M ordinatur et accipitur B archam 11 (h exp. G) 91\' 2 et pr. n, om. N facias C et (-es m2) P ea II arcam N\' (m eras. 91) B archa Jf et bituminabis ... arcam om. B 3 et alt. om. II facias 91M\' 4 archa C archam G (h exp., ã ex a m2) P91\' in archa r (ar s. fl.) et CV et (exp. m2) G et infra P (infra s. fl. m2) N, fort. recte uero om. N\'M inferior CP 5 archae CPV et (li exp.) Gશ\', om. H 7 digerantur V et m2 GP digeratur C et GP ml 8 aduertit CP auertit Y (auer in ras.) 9 curuamur G m2 curuamus C et ml GP curbamus Y purgamus aluum Pm2N 10 loci N\' (loco m2 91) MB 11 testibus CP et (corr. m2) G 13 eadem CVN4 eaedem M (e alt. s. u.) diffusa N\' corpore (corpori CV corporis GP) sint (sunt Y) Ilitf sint in corpore %M\' sint corpore 91\' in corpore B 15 etplorandi C et explorandi GP, fort. recte 16 possint CPV et G (n in ras., exp. m2) abducere CGP adducere V 18 et quo G m2 B ex quo CPV et G ml quo N\' unde M possint C (t 8. u.) 19 aliqua C\'PV et (corr. m2) G aduersum N\'MB frigura C (u in ras.) ) [*]( 17* )
quid de officio pedum, qui totum corpus sine ulla sustinent oneris iniuria? flexibile genu, quo prae ceteris domini mitigatur offensa, ira mulcetur, gratia prouocatur. hoc enim patris summi erga filium donum est: cuius nomine domini [*]( F ) omnes genu curuent caelestium et terrestrium et [*]( 142 A ) infernorum et omnis lingua confiteatur quoniam dominus Iesus in gloria dei patris est. duo enim sunt quae prae ceteris deum mulcent, humilitas et fides. pes itaque exprimit humilitatis affectum et sedulae seruitutis obsequium, fides aequat filium patri atque utriusque eandem gloriam confitetur. recte autem non plures, sed duo sunt homini pedes; quaterni enim pedes feris ac beluis sunt, bini auibus, et ideo unus quasi de uolatilibus est homo, qui alta uisu petat et quodam remigio uolitet sublimium sagacitate sensuum. [*]( B ) et ideo de eo dictum est: renouabitur sicut aquila iuuentus tua, eo quod propior sit caelestibus et sublimior aquilis, qui possit dicere: nostra autem conuersatio in caelis est.
Sed iam finis sermoni nostro sit, quoniam completus est [*]( C ) dies sextus et mundani operis summa conclusa est, perfecto uidelicet homine, in quo principatus est animantium uniuersarum et summa quaedam uniuersitatis et omnis mundanae [*]( 7 Philipp. 2, 10 sq. 16 cf. (Basil.) de hom. struct. I 13 18 Psalm. CII 5 20 Philipp. 3, 26 ) [*]( 1 loquar in ras. C 3 seminium N\'B seminum CPVM et (semen tn2) G gratiam IlilT ad gratiam N\'B 5 flexibilia C et (e s. i tert.) M flexibiles G (s e.rp.) P flexiles V genua CPV et (a exp.) G pro CV 8 omnes II (s exp. G) omne N caruent UPV et ml G curuet WM\' et 21 ml curuetur શ m2 curuentur G m2 flectatur B 9 quia P 10 ihs xps P gloria est B est II, s. u. m2 9f, om. cet. 11 pes MB spe.s 2C spes cet. 12 affectu CPV et (-11 m:2) G 13 eandem (n s. u.) gloria C 14 hominis pedes G pedes hominis P 17 sagacitate sensuum JIJB cogitationum N\'MS 18 aquila CPVM et (-lae m2) G\' aquilae eel. 19 proprior CVશ\'M\' et (r alt. eras.) GPS 24 hominem C 25 summam (\' )
gratias ago domino deo nostro, qui huiusmodi opus fecit, in quo requiesceret. fecit caelum, non lego quod requieuerit, fecit terram, non lego quod requieuerit, fecit solem et lunam et stellas, nec ibi lego quod requieuerit, sed lego quod fecerit [*]( E ) hominem et tunc requieuerit habens cui peccata dimitteret. aut forte tunc iam futurae dominicae passionis praecessit mysterium, quo reuelatum est quia requiesceret Christus in homine, qui requiem sibi praedestinabat in corpore pro hominis redemptione secundum quod ipse dixit: ego dormiui et quieui et surrexi, quoniam dominus suscepit me. ipse enim requieuit qui fecit. cui est honor gloria perpetuitas a [*]( F ) saeculis et nunc et semper et in omnia saecula saeculorum amen. [*]( 2 Gen. 2, 2 6 Esai. 66, 2 16 Psalm. III 6 ) [*]( 1 quoniam requie extra u., uit deus in ras. minoris spatii C 5 requieuit P 6 aut exp. M, om. SB super pr. JIB supra eet. super alt. 115 supra cet. 8 ago IIN\'SB ergo M quia V huius (om. modi) C 10 in uerbo terram desinit 91. excidit folium ultimum, cetera in carta lintea suppleutt ex libro 2[\' manus saeculi XVII et lunam ΠΜ\'SB lunam શશ\'M 11 sed ... requieuerit om. 21\' 12 requieuit M\' 13 misterium GG. et (myst. corr.) %\'M 14 quod reuelatum C 15 hominem II (m exp. G) M\' redemtione C et (corr. m2) G rcdemptionem Y (m alt. eras.) M (m alt. exp.) 16 quieui CV et ml P requieui GN 17 exsurrexi N\' resurrexi M suscipiet M (-cipiet in ros. m2) S suscepiet2t\' 19 et nunc om. C\', et pr. om. GPV EXP DE RERV PRINCIPIIS DIES VI. B C EXPLICIT DE RERUM PRINCIPIIS DIES SEXTUS AMEN P EXPLICIT. DE RERUM PRINCIPIIS V EXPLICIT SCI AMBROSII DE RERVM PRINCIPIIS DIERVM SEX DO GRACIAS AMEN WM\' FINIT AMBROSI EPI TRACTATUS DE EXAEMERON DE PRINCIPIO DIERUM SEX M EXP EXAMERON SCI AMBROSII LIB SEXT 8 EXPLICIT LIBER QUI UOCATUR EXAMERON SCI AMBROSII MEDIOLANENSIS EPI B. in G non est subscriptio )