Exameron

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Prima (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.1). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

quodsi inriguis aquarum [*]( 59 A ) plerumque et segetes laetiores sunt et uirides fabae et hortorum [*]( B ) multiplex suscitatur et resuscitatur gratia, si uiridantibus toris fluuiorum exundantium ripa decoratur, quemadmodum ad uerbum domini, quod omni aquarum cursu est redundantius, subito creatura uirgultorum omnis effloruit! festinarunt campi non commissam sibi frugem edere, ignorata horti holerum genera, florum miracula germinare, ripae fluminum se uestire myrtetis, properauerunt arbores cito surgere, cito se in florem induere, [*]( C ) uictum hominibus, pecoribus pabulum ministrare. fructus communis est omnibus, usus quoque est datus omnibus. simul utrumque arbores germinarunt, aliud quo uesceremur, aliud quo refrigerante umbra defenderemur a sole. cibus in fructu, usus amoenitatis in foliis; tamen quia praescia erat prouidentia creatoris quod fructum sibi maxime hominum auiditas uindicaret, reliquis prouidit animantibus, ut specialem iis donaret alimoniam. itaque esca his non mediocris in foliis [*]( D ) est corticibusque siluestribus; ea quoque quae ad usum medendi proficerent, id est suci lacrimae surculi pariter ministrata sunt. itaque illa quae post experimento usu exemplo utilia cognouimus, ea a principio creator, cui usui apta donaret, praescientiae suae maiestate de sinu terrarum iussit exire.

et quia iussit dominus ut germinaret terra herbam faeni [*]( 1 Reg. m 4, 29 (33) 4 Uerg. Georg. I1 5 Uerg. Aen. VI 674 11 Uerg. Geor,. I 187 sq. 25 Gen. 1, 11 Baa. 105 C, IUS A (45 A-C) ) [*]( 2 non.. C (ex ut uidetur eras.) 3 omnis M (corr. omnes) S omnese CP et (e alt. eras.) G omnes ae V omne secretum 81 (s uerbi rationes eras.) 31\' (in quo racionis) M\' et (in quo creaturae om. legitur rationis) B 7 cursus CP et (s eras.) G (s exp.) B 9 aedere CP et (a exp.) G 10 mirtetis CM 12 pecoribus 115 pecori cet. 15 in fructu usua MSB infructuosus G (osus exp. m2) cet. 17 fructu Gml fructus G m2 P 19 hiis C his cet. alimonia C (post a alt. raa.) P et (-4 m2) G 20 aedendi CP edendi G (corr. m2) VM 25 terram C (m del. in3) faeni %M\' foeni %\'MS feni cet. )

106
et lignum fructiferum faciens fructum secundum [*]( E ) genus, cuius semen eius in eo, ne forte quis dicat in multis arboribus neque fructum neque semen uideri et putet diuinum in aliquo uaccillare praeceptum, ut a ueritate sit dubium, illud aduertat, quia nequaquam fieri potest, ut non aut seminibus utantur uniuersa gignentia aut habeant aliqua quae uideantur cum uirtute seminum conuenire, idque si quis diligenter intendat, manifesta testificatione poterit conprehendere. nihil uidentur seminis habere salices, habent [*]( F ) tamen in foliis granum quoddam, quod habeat uirtutem seminis, ut eo commisso terris tamquam posito surgat arbos de surculo et tamquam de semine se exsuscitet. grano itaque illo radix prima coalescit; de radice pullulat non solum salicis, sed etiam reliquarum ad similitudinem huiusmodi generis arborum silua. habet autem et radicis generatio uirtutem[*]( 60 A ) seminis, unde plerique ea satione incrementum sui nemoris propagauerunt.