nam uideas palmam, quae dactulos generat, plerumque inclinantem ramos suos et subicientem et concupiscentiae atque amplexus speciem praetendentem ei arbori, [*]( 55 A ) quam marem palmam adpellant pueri rusticorum. illa ergo palma feminea est et sexum suum subiectionis specie confitetur. unde cultores lucorum praeiaciunt ramis eius dactulorum uel palmitum semina masculorum, quibus illi femineae arbori uelut quidam sensus perfunctionis infunditur et expetiti [*]( 4 Uerg. Ecl. I1 5 Aen. VIII 276 16 Bas. 112 AB (47 AB) ) [*]( 5 helices C et (corr. m2) G lices P uiuicolores II (bicolores G m2) B nemorosae (om. et rediuiua) castaneae n 6 ut s. u. m3 C 7 siluam MS silua cet. 10 leuig+ata C (r eras.) contrariora CGP 11 mortaa CGP 12 succensionem CG et (corr. m2) P 13 iuuentus V m2 U\' 14 excissio C et (s alt. exp. m2) G (s alt. eras.) P ullo om. N 16 in ipsis DB sexsus C sexus cet. est etiam G 17 dactulos CG dactylos P m1 UM\'SB dactilos P m2 cet. 19 arbore C et ml GP arbori m2 GP et (ri in ras. m2) 9t\' 20 palmam om. N\' atpeIlant C 22 lucorum 31 locorum eet. post locorum add. eius IIB praeiaciant C dactylorum PN dactilorum CGY 23 ille C et (corr. m1) 91\' ) [*]( XXXII. Ambr. pars 1, Cuc. 1. ) [*]( 7 )
98
concubitus gratia praesentatur. quo munere donata rursus erigitur et eleuat ramos suos et in ueterem statum comam suam rursus adtollit. de ficu quoque eadem est opinio ideoque
[*]( B ) plerique secundum domesticam et fructiferam ficum agrestem ficulneam feruntur inserere, eo quod cito fructus fecundae illius et domesticae ficus uel aura temptati aliqua uel aestu defluere ferantur in terram. unde gnari huius remedii grossis arboris agrestis alligatis ad illam feracem arborem medentur eius infirmitati, ut possit fructus proprios reseruare iamiamque, si deforent remedia, lapsuros. quo admonemur uelut quodam aenigmate naturae non refugere eos qui a nostra
[*]( C ) fide et consortio separati sint, eo quod et gentilis, qui fuerit adquisitus, quo grauior fuerit adsertor erroris, eo uehementior possit fidei defensor existere et uulturibus quis de haereticis conuertatur, uel confirmet eam partem, in quam se commutata opinione contulerit, maxime si habeat aliquod directum naturae, ut uiuida eius possit esse sententia, si adminiculetur ei adtentio sobrietatis, obseruantia castitatis. profunde ergo circa eum studium tuum, ut similitudine fructiferae illius ficus de
[*]( D ) praesentia et coniunctione agrestis illius arboris tuam possis conroborare uirtutem. ita enim tua nec dissoluetur intentio et diligentiae fructus et gratiae reseruabitur.
quam multa sunt autem quae doceant naturalem duritiam posse diligentiae studio temperari, quibus affert cultus ruralis exemplum. nam plerumque cito florent mala granata et fructum [*]( 3 Bas. 112 B (47 BC) 10 Bas. 112 BC (47 CD) ) [*]( 1 repraesentatur N\'MS 3 fico N\' 6 temtati CP et (m2 temptante) G 7 terra CPV gnari %\'SB ignari 91 (i pr. 8. u.) MIll haud ignari M (haud 8. u. m2) non ignari (non 8. u. m2) liber bybl. can. 8. Ambros. Mediol. 9 seseruare C et (se exp.) P 11 refulgere CP et (1 eras.) G fugere M et (re in mg. m2) S 12 sunt VNi 13 aquisitas CP adquisitus G (d s. u. m2) uehementior C (0 ex u) 15 uel II uelut N qua ΠUB commota CGP 17 possit eius esse MSB 19 illius C (u in ras. mai. spatii) 21 tuam CP dissoluetur C (e in ras.) dissoluitur 91 22 gratia MS )
99
adferre non possunt, nisi congruis peritorum remediis
[*]( E ) excolantur, plerumque sucus uanescit interior et fonsforis species eius pulchra praetenditur. quae non inmerito conparatur ecclesiae, ut habes in Canticis ad ecclesiam dictum: ut cortex mali Punici genae tuae et infra: si floruerit uitis, floruerint mala granata. ecclesia enim bonum fidei fulgorem confessionisque praetendit tot martyrum sanguine speciosa et quod est amplius Christi cruore dotata, simul plurimos intra se fructus usu istius pomi sub. una munitione conseruans et uirtutum multa negotia conplecteosconplectens; sapiens
[*]( F ) enim spiritu celat negotia. amygdalis quoque hoc genere medicari feruntur agricolae, ut ei amaris dulces fructus fiant, ut terebrent eius radicem arboris et in medium inserant surculum eius arboris, quam Graeci πεύϰην, nos piceam dicimus, quo facto suci amaritudo deponitur. ergo si agricultura conuertit stirpium qualitates, nonne studia doctrinae et disciplinae adtentio mitigare possunt quaslibet aegritudines
[*]( 56 A ) passionum ? nemo ergo positus uel in adulescentiae uel intemperantiae lubrico de sui conuersione desperet. ligna plerumque in meliores uertuntur usus: