Exameron

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Prima (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.1). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

hic homo uerbum seminauit super terram, quando dixit: germinet terra herbam: et subito terrarum germina pullularunt et diuersae rerum species refulserunt. hinc pratorum uirens gratia abundantiam pabuli ministrauit, inde camporum spica flauescens imaginem pelagi fluctuantis commotione segetis uberioris expressit. sponte omnis fructus terra suggessit. etsi arata sine cultore esse non [*]( C ) poterat — nondum enim erat formatus agricola —, inarata tamen opimis messibus redundabat et haut dubito an maiore prouentu, siquidem nec cultoris desidia terrarum destituere poterat ubertatem. nunc enim fecunditas unicuique pro merito laboris adquiritur, ubi cultus spectatur agrorum, et neglegentia uel offensa aut diluuiis pluuiarum aut terrarum ariditatibus aut grandinis iactu aut quacumque ex causa soli uberis [*]( D ) sterilitate multatur. tunc autem prouentu spontaneo terra fructus locis omnibus inuehebat, quoniam is praeceperat qui uniuersorum est plenitudo. uerbum enim dei fructificabat in terris, nec ullo adhuc erat terra damnata maledicto. antiquiora enim mundi nascentis exordia quam nostra peccata sunt et recentior culpa, propter quam condemnati sumus in sudore uuitusunitus uernarent panem manducare, sine sudore alimenta nescire.

[*]( E ) I denique hodieque fecunditas terrae ueterem affluentiam spontaneae usu fertilitatis operatur. quam multa sunt enim quae adhuc sponte generantur. sed etiam in his ipsis quae manu quaeruntur magna ex parte manent nobis diuina beneficia, ut frumenta ipsa quiescentibus inferantur. quod propositae docet lectionis exemplum dicente domino quia sic est [*]( 2 Marc. 4, 14 18 Bas. 105 A (44 CD) 21 Gen. 3, 19 28 Marc. 4, 26-29 Bas. 104 C (44 BC) ) [*]( 1 et om. II eat in ras. C 8 terram alt.\'C (m del. m3) 10 optimis CGV 17 is S his (h del.) CGUM cet. praeciperat C (corr. m3) G (corr. m2) 28 afluentiam C (corr. m3) B (corr. m2) PVWM\' affluentiae MS 24 spontaneae n et ml B spontaneo B m2 cet. usum }i\' (m eras. K) fertilitatem M m2 27 quiescentibus C (i pr. in ras.) )

90
regnum dei, quemadmodum si qui iactet semen super terram et obdormiat mquitinquit et surgat nocte et die, et semen [*]( F ) germinet et increscat, dum nescit ille. ultro terra fructificat primo herbam, deinde spicam, deinde plenum triticum in spica. et cum produxerit fructum, statim mittit falcem, quoniam adest messis. dormiente te igitur, homo, et nesciente fructus suos ultro terra producit. dormis et surgis et frumenti per noctem incrementa miraris.