Exameron

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Prima (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.1). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

Quid autem creaturae huius adtexam miraculum et sapientiae [*]( 44 A ) operatricis exprimam argumentum ? in hac enim germinum specie et illo uirentis herbae munere imago est uitae humanae et naturae condicionisque nostrae insigne quoddam spectatur et speculum elucet. illa herba et flos faeni figura est carnis humanae, sicut bonus diuinitatis interpres organo suae uocis expressit dicens: clama. quid clamabo? omnis caro faenum et omnis gloria hominis ut flos faeni. aruit faenum et flos decidit, uerbum autem domini manet [*]( B ) in aeternum. dei sententia uox humana est. deus dicit: clama, sed in ipso Esaia loquitur. ille respondit: quid clamabo? et tamquam quid loqueretur audisset adiunxit: omnis caro faenum. et uere; uiret enim gloria hominis in carne quasi faenum et quae putatur esse sublimis exigua quasi herba est. praematura ut flos, caduca quasi faenum germinat uiriditatem in specie, non in fructu soliditatem, hilarioris uitae quasi flos praetendens rigenti, breuiore [*]( C ) spatio occasura sicut herba faeni, quod priusquam euellatur arescit. quae enim firmitudo in carne. quae salubritas potest esse diuturna?

hodie uideas adulescentem ualidum, pubescentis aetatis uiriditate florentem, grata specie suauique colore: crastina die tibi faciem et ora mutatus occurrit et qui pridie tibi lautissimus decorae formae uisus est gratia alio die miserandus apparet aegritudinis alicuius infirmitate resolutus. [*]( D ) [*]( 4 Bas. 97 C (41 D) 9 Esai. 40, 6-8 22 Bas. 97 CD (41 DE) 24 Uerg. Aen. I 658 ) [*]( 1 uolnmtate C (corr. m3) uoluntati GF&M\' ad eras. C 2 mensis C 4 argumentum exprimam N hoc n (hac m3 C) 8 uocis C (i ex e) 18 post germinat add. uita II (uitae C m3) MSB uiridi- ▼ tatem (<li s. u.) m3 C m2 P 19 iocunditatera M 22 pubescent€ G i pubescentes PM 23 uiriditate IIB uirtute N\'MS suauique DB suaui N\'MS 24 faciem U m2 Atr. Uind. facie cet. ore M m2 S occurrit N\'S occurret cet. 25 lautisumus M lautisaimus S, om. eel. decorus G m2 )

79
plerosque aut labor frangit aut inopia macerat aut cruditas uexat aut uina corrumpunt aut senectus debilitat aut euiratos deliciae reddunt, luxuria decolorat. nonne uerum est quia aruit faenum et flos cecidit? alius auis atauisque nobilis et maiorum honestatus infulis, prosapiae ueteris clarus insignibus, amicis abundans, stipatus clientibus et utrumque latus tectus, producens maximam ac reducens familiam, repente aliqua accidentis periculi mole turbatus destituitur ab omnibus, a [*]( E ) sodalibus derelinquitur, inpugnatur a proximis. ecce uerum est quia sicut faenum uita hominis, priusquam euellatur, arescit. est etiam qui dudum ubertate affluens copiarum, liberalitatis fama per ora uolitans singulorum, clarus honoribus, praeminens potestatibus, tribunalibus celsus, solio sublimis, beatus populis aestimatus, dum praeconum clamore deducitur, subita rerum conuersione in eum carcerem rapitur, quo alios ipse detruserat, et inter reos suos inminentis poenae [*]( F ) deflet aerumnam. quantos pridie caterua plaudentium et inuidiosa frequentis populi domum pompa deduxit: et nox una gloriosae illum splendorem deductionis aboleuit ac repentinus lateris dolor effusis gaudiis luctuosam grauis successionem maeroris admiscuit. huiusmodi igitur est gloria hominis sicut flos faeni, quae etiam cum defertur nihil operibus adiungit, in qua nullus fructus adquiritur et, cum amittitur, euanescit omnem scaenam hominis et quam desuper rupium repente destituens et quam intus animabat.