Exameron
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Prima (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.1). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.
sed prius consideremus quid sit firmamentum, utrum ipsum [*]( D ) sit quod in superioribus caelum appellauit an aliud et si duo caeli an plures. nam sunt qui unum caelum esse dicant nec alterius caeli faciendi, dum esset una flantibus, ut ipsi aiunt, potuisse subpetere substantiam, quoniam cum omnis superiori caelo esset expensa, nihil reliqui fuit quod ad aedificationem secundi caeli tertiiue proficeret. alii uero innumeros caelos et mundos esse adserunt, quos inrident sui — non enim nobiscum illis maior quam cum suis pugna est — [*]( E ) qui geometricis numeris et necessitatibus conteuduntcontendunt probare quod aliud caelum esse non possit nec pati naturam, ut aut secundum aut tertium sit, nec operatoris uirtutem idoneam, ut multos caelos faceret. et quis non hanc eorum artificem facundiam inrideat, qui cum ex una atque eadem causa plura eiusdem generis ab hominibus fieri posse non abnuant, de creatore omnium dubitent, utrum plures caelos facere potuerit, de quo scriptum est: dominus autem caelos fecit et alibi: [*]( F ) omnia quaecumque uoluitnoluit fecit. quid enim difficile ei [*]( 8 Bas. 56 CD 123 E, 24 A) Isid. de nat. rer. 13, 1 14 Bas. 57 AR (24 AB) Cic. Acad. II 55 24 Psalm. LXXXXV 5 25 Psalm. CXIII 11 (3 b) ) [*]( 4 et aquam post aquam add. in mg. G m2 5 quod sic C (scit m3) G (aict m2) P quod sit V 6 hortus CP et th exp.) G 7 origenem C 8 ipsud C (corr. m3) P ipsūd G (corr. m2) 11 dum II cum N esset NATAE CPV et (m2 una ilen) G ipti C (ti in spatio uacuo m. ant.) P ipsi (si in ras. m2) G 12 adiunt C (a in spatio nacuo m. ant.) P aiunt G (ai in ras. m2) U\' (i ex g) audent V omni C omnia (s m2) G 14 tertii uero II (ro eras. C, del. m2 G) 18 uti M (i eras.) S 24 deus autem noster G )
itaque nos non solum secundum, sed tertium caelum esse negare non possumus, cum apostolus raptum se ad tertium caelum scriptorum suorum testificatione confirmet. Dauid etiam caelos caelorum in illo landantiumlaudantium deum constituit choro. quem imitantes philosophi quinque stellarum et solis et lunae globorum consonum motum introduxerunt, quorum orbibus uel potius globis conexa memorant omnia. quos sibi [*]( 25 A ) innexos et uelut insertos uersanuersari retro et contrario ceteris motu ferri arbitrantur eoque inpulsu et motu ipsorum orbium dulcem quendam et plenum suauitatis atque artis et gratissimi modulaminis sonum reddi, quoniam scissus aer tam artifici motu et acuta cum grauibus temperante ita uarios aequabiliter concentus efficiat, ut omnem supergrediatur musici carminis suauitatem.