Expositio Psalmi CXVIII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
uel quia totus mundus coinquinatus erat peccatis nostris et septem illis pollutus diebus. - ubi autem autem dies resurrectionis, conuiuificati domino Iesu resurreximus et erecti sumus in nouitate uitae praeferentes ablutionis gratiam. meritoque primogenita offerimus animantia in figura primogeniti filii dei castitatis et simplicitatis spiritale sacrificium acceptum deo non quarto aut quinto die, ne inmundum aut inconsummatum sacrificium sit, sed octaua die,
qua omnes in Christi resurrectione non solum resuscitati, sed etiam confirmati sumus.. unde licet in baptismate statim sit plena purgatio, tamen, quia ablutionis ipsius sacrificiique rationem baptizatus debet cognoscere, non offert sacrificium nisi octauum ingrediatur diem, ut informatus agnitione sacramentorum caelestium non quasi rudis hostia, sed quasi rationis capax tunc demum suum munus altaribus sacris offerat, cum coeperit esse instructior, ne offerentis inscitia contaminet oblationis mysterium.