Expositio Psalmi CXVIII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
ergo qui sperat sustinet, qui sustinet inpatientiae utique excludit affectum. quis est qui portat iugum graue a iuuentute sua nisi qui deliciis renuntiat, luxuriam fugit? quis est qui singulariter sedet nisi qui saecularibus uoluptatibus abdicatis molestiarum omnium excludit tumultus? iste ergo timere nil poterit qui caritatis gratia uim timoris absorbuit.
Est et alius qui excludatur in bono, ut ille qui apostolica auctoritate sublatus e medio plebis est, quia malum opus fecit, traditus in carnis interitum, ut eius spiritus saluaretur. ex quo intellegimus, quia in bono excluditur qui iubetur agere paenitentiam, ut humilietur et conpungatur corde; haec enim reconciliationis solent esse suffragia.
Denique etiam in Hieremia scripta sub hac littera id uidentur significare; sic enim legimus de Hierusalem illa terrena: in munditia eius ante pedes eius, non fuit memor nouissimorum suorum et cecidit inualide: non est qui consoletur eam. uide, domine, humilitatem eius, quia magnificatus est inimicus. et quia humiliata est Hierusalem, merito postea ei dicitur: defecit iniquitas tua, filia Sion. et omni qui paenitentiam egerit, lacrimis propriis peccata defleuerit, bene dicitur: defecit iniquitas tua.