Expositio Psalmi CXVIII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
ergo qui humiliatur non deiciat animum neque frangat, sed magis humiliando proficiat, ut superbum humilitate sua mitiget, insolentes morum seueritate confundat, contumeliosos patientia sua frangat, auaros nonnumquam etiam aequanimitate dispendii a iurgii intentione deducat. sic enim legisti, quia iustificata [*]( 13*Ps. 118, 71 15 II Cor. 12,10 19 Ps. 118, 71 21 Symmachus Ps. 118, 71 27*Luc. 7, 35 ) [*]( 1 coacessit P mentes JlmlPtnl humana 0 2 coalescat NTa 3 coagolato GMNPml 4 itaque 0 gratiae A.B. add. et Mm2N 5 proferebant AG 6 hi eras. R si] cum 0 7 maleuolentiae v 8 error NT 9 quia R laenitate A beniuoientia GMNOPa beneuolentia v llquaeO 13 Sequitur—septimas] Ideoque sabdidit Ov uersus om.NPT VIIAGPRT. om.MN 15 ait placeo mihi Xm20PR ait om. Gm1Nml 21 dicit om. v simmachus AMNR symmaeus 0 22 humiliatus 0 discam iustificationes 0 23 deiciet Rml 24 insolites Pml insolitates Rml insani lites Rm2 25 seueritate] add. uel suauitate 0 26 dispendii om-0 )
Sequitur uersus octauus: bonum mihi lex oris tui super milia auri et argenti. non quicumque hoc dicit, immo rarus hoc dicit, id est: qui legem dei auro atque argento praeferat, qui potest propter legem dei omnia relinquere.
sed nec Christus hunc repperit nisi de his quos ipse docere dignatus est. Petrus hoc dixit et probauit effectu, quia pluris legem quam aurum habuit. ideoque ait: argentum et aurum non habeo. non auarus hoc dicit, qui defosso auro incubat, non dicit pecuniosus, qui cotidiana emolumenta sollicito rimatur affectu, qui cotidie opes aggerat, qui hereditatis tendit aucupia, qui circa aegrotantis lectulum indefessas exercet excubias.