Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

ita homines, qui ante sedulitate gratia suauitate uerborum lactis speciem praeferebant nulla inuidia corruptam, hi si coeperint inuidere, coagulatur in uitium cor eorum et fit de suauitate amicitiae amaritudo maliuolentiae et insuauis quidam horror inuidiae. ergo coagulatum est cor per superbiam, per inuidiam, quae lenitatem naturae fluentem beniuolentiam malitiae concretione uitiarunt. iniquorum ergo cor coagulatur, iustus autem humiliatur legis praecepta meditando, qui habet humilitatis magisterium.

Sequitur uersus septimus: bonu m m i hi quo d hu m iliasti me, ut dis c am iustif icationes tuas. hoc secutus apostolus: placeo mihi, ait, in infirmitatibus, in iniuriis, in necessitatibus, in persecutionibus, in angustiis. cum enim conplacet in infirmitatibus et non frangitur animo nec cedit iniuriae, discere iustificationes dei et meruit et impleuit. ergo hic humiliasti me, hoc est: diuersis temptationibus et incommodis exercuisti, dicit. quod aperuit et Symmachus scribens: profuit mihi quod adflictus sum, ut discerem iustitias tuas.