Expositio Psalmi CXVIII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
numquid deo est difficile meliora donare? potest, etiamsi nihil donet, hoc ipso tamen iusto esse prospectum, si forte futuri inprobi rapti sunt, ne mutaret malitia cor eorum. similiter et de patrimonio: quasi non uideamus plurimos propter opes patrimonii in periculum salutis esse deductos, plurimis ex diuitiarum abundantia causam ortam esse peccandi. qui enim non habet quod donet, adscribi ei culpa non potest quod non donauerit; qui autem habet quod donet et non dat, utique obnoxius incipit esse peccato.
Sequitur uersus sextus: co ag u l atum est u t lac cor eorum, ego autem legem tuam me d it ab ar. subtile cor sanctorum, coagulatum est uero cor superborum. ut enim lac natura sui purum, speciosum atque sincerum est, sed [*]( 10 Hiob 1, 21 12 Ps. 118, 65 15 cf. Hiob 42, 13 18 cf. Sap. 4,11 24*Ps. 118, 70 ) [*]( 3 sic multatusv simulatus AGMmlNPRTa si multatus Mm2 humiliatus 0 4 prodesset N 5 extrahendae NOPRT sancto] add. Iob Oav spe P 6 iniqui; inimici Ov 7 uenerant] querebant Mm] ueniebant Mm2 9 hic 0 lob] ob AR 12 ergo] denique 0 14 commutare Mm2N T 15 qui ei scripsi qui si ANPRT quis GMmlav qui Mni2, om. 0 generaret NP generat Mm2 generare eel. av 16 nil A 17 ipsi O profectum a 19 uidemus Prtil 20 ortam esse causam av 21 adscribit Mtnl 22 culpa om.O quo donat Rtnl 23 utique oni. NPT obnoxius om. 0 esse incipit av 24 uersus om. NPv VIOPR. om. MNv coagolatum MNPml sicut v 25 meditabor AGMmlPR meditatus sum a 26 suptile A coagolatum MPml )
ita homines, qui ante sedulitate gratia suauitate uerborum lactis speciem praeferebant nulla inuidia corruptam, hi si coeperint inuidere, coagulatur in uitium cor eorum et fit de suauitate amicitiae amaritudo maliuolentiae et insuauis quidam horror inuidiae. ergo coagulatum est cor per superbiam, per inuidiam, quae lenitatem naturae fluentem beniuolentiam malitiae concretione uitiarunt. iniquorum ergo cor coagulatur, iustus autem humiliatur legis praecepta meditando, qui habet humilitatis magisterium.