Expositio Psalmi CXVIII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
proprium est autem dei ut bonus sit. denique in euangelio habes, quia arbor bona fructus bonos facit. fructus eius angeli sunt, fructus eius homines sunt, hoc est rationabiles, sancti, si domini praecepta custodiunt, fructus eius sunt hi qui nascuntur in terris, fructus eius sunt uirtutes hominum. merito ergo arbor bona bonos fructus facit. prius igitur radix laudetur, ut fructus possit probari. sed et alibi ait idem dominus Iesus: et pater uester qui bonus est dabit bona data petentibus se
Sed quamuis bonus deus sit, cuius etiam amara plus prosunt —non enim inferuntur ut noceant, sed ut corrigant —, rogatur tamen, ut in bonitate sua doceat nos iustitias suas. considera medicum utilia adponentem medicamenta uulneribus, ea tamen, quae mordeant ulceris uirus, aut certe ferro putrefacta resecantem.
cum m eo ipso sit bonus medicus, quia utilitatem operatur aegroti, et faciat quod prodesse nouerit, tamen, quia aeger dolorem aut [*]( 2* Act. 26, 2 5 Act. 26, 27 13 Matth. 7, 17 17*Matth. 7, 17 19*Matth. 7, 11 23 cf. Ps. 118, 68 ) [*]( 1 scripturarum ordinem 0 3.5 agryppa P 3 Iudaeis] add. de his l\' 4 aput OPml 5 o rex M 6 in quibus] pergit A 7 gratiam conciliare Aav 9 dicatur Ma ammoneatur NO 10 mitiscit Mml mitescat Titi2a intimis (s dd.) M deponat Tm2a 12 possit GmlPmlRml autem dei est Oav 13 euangeliis AR 14 bonos fructus N P pr. eius] enim AR, add. dei R, om. GJ-INTa angeli-eius] euangelii M (in ras. m2, sed del.) NPmlT 15 rationales NT 16 ii v 17 fructus bonos N 18 igitur] ergo O 20 data tWo 0,om. b 23 in om. MmlN 25 aut] ae 0 26 ipse AOR bonus sit Oav 27 faeiet Rml )