Expositio Psalmi CXVIII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
scio quia credis. ergo si laudantur homines, m quibus plerumque aliena laudantur, quanto magis unusquisque dei sibi conciliare gratiam debet, ut dicat: bonus es, domine! nam si hoc dicat homini, ut esse admoneatur quod forsitan non sit, et bonitatis etiam ipse praedicatione mitescit terroremque inmitis deponit affectus; quanto magis deo laus sua est deferenda, qui nisi bonus esset, super terram stare quis posset ?
proprium est autem dei ut bonus sit. denique in euangelio habes, quia arbor bona fructus bonos facit. fructus eius angeli sunt, fructus eius homines sunt, hoc est rationabiles, sancti, si domini praecepta custodiunt, fructus eius sunt hi qui nascuntur in terris, fructus eius sunt uirtutes hominum. merito ergo arbor bona bonos fructus facit. prius igitur radix laudetur, ut fructus possit probari. sed et alibi ait idem dominus Iesus: et pater uester qui bonus est dabit bona data petentibus se