Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

hic ergo ostendit humilitatem ortam esse de culpa. et quia culpa praecessit, ideo humiliatum ostendit, hoc est adtritum temptationibus et aduersis et traditum anxietatibus, quemadmodum et ille, qui traditus est a Paulo in interitum carnis, humiliatus utique est, ut postea posset reconciliationem mereri.

Sed quamuis humilitas ista, hoc est uelut quaedam deiectio, perturbationis, non uirtutis sit, generat tamen saepe uirtutem et fit non poena, sed remedium delinquentis. nam si peccatis tuis tribuas quod humiliatus es, quicquid acciderit in te retorques et ex reo incipies esse iustus qui te ipse condemnas; iustus enim accusator est sui in exordio sermonis.

nec potes indignum te iudicare humilitate qui propria errata cognoscis, in quibus erubescendo non utique extolleris, sed humiliaris. uides ergo, quia ideo humiliatus es, quia deliquisti et non seruasti eloquia dei. unde serua diligentius, ne pecces, ne iterum, quia deiectus es, tristitia absorbearis et fiat tibi deiectio tua incrementum iniquitatis, quae debet esse correctionis occasio.