Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Incipit littera \'Teth\', cuius interpretatio est \'exclusio\'. quid est \'exclusio\' ? numquid sicut domo aliquis excluditur hospitioque deicitur, ita qui excluditur a dei regno bonis suis fraudatur, sicut illae exclusae sunt uirgines, quae secum oleum non tulerunt et, dum uenit sponsus, extinctae sunt faces earum atque emendo oleo inflammandisque facibus occupatae fecerunt moram et ingresso iam sponso introire cupientes leguntur exclusae ? non arbitror. nam quomodo diceret bonus et sanctus propheta deiectus atque exclusus a dei regno: iucunditatem fecisti cum seruo tuo ?