Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Quare non habeas argentum atque aurum, Petre, dic nobis; dic etiam quid sit istud quod habere te dicis, qui omnia quae habebas te reliquisse dixisti. sic enim locutus es domino: ecce nos omnia dereliquimus et secuti sumus te, hoc est: non quaesiuimus quae saeculi sunt, non quaesiuimus partem de possessionibus, sed te elegimus portionem. reliquisti ergo, Petre ante omnia quae habebas: unde habes quod habere te dicis?