Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Et ideo iustificationes dei ab ipso domino uult doceri, quia difficile est in terra magistrum huiusmodi repperire, qui ea doceat quae ipse non uiderit. ad illum igitur doctorem intimo propheta contendit affectu, qui solus magister est uerus. quomodo enim potest homo quasi uerum docere quod nesciat, cum ipse sit mendax? merito-

que ait dominus, ut nemo super terram uocet sibi quem quam magistrum, quia unus est magister omnium. et quomodo posset Dauid alium doctorem quaerere, cum ipse de deo dixerit: qui docet hominem scientiam? docet autem deus et mentes inluminat singulorum et claritatem cognitionis infundit, si tu aperias ostia cordis tui et caelestis gratiae recipias claritatem. quando dubitas, diligenter inquiras; qui enim quaerit inuenit, e t qui pulsat aperitur ei.